§38.12.1eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus haec a M. Fulvio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam.
不仅在同一个夏天,而且几乎在执政官马尔库斯·富尔维乌斯在埃托利亚进行这些行动的相同日子里,另一位执政官格奈乌斯·曼里乌斯在加洛格拉埃基亚发动了战争,我现在就准备开始叙述这一战争。
§38.12.2vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit,
春初,执政官来到埃非索斯,从卢基乌斯·西庇阿手中接管了军队,在对军队进行净化仪式后,向士兵们发表了演说。
§38.12.3qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos ad novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuvissent Antiochum, §38.12.4et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit.
在演说中,他称赞了他们的勇气,因为他们仅用一场战斗就击败了安条克,并激励他们去承担一场与加拉太人(加利亚人)的新战争,后者曾用援军协助安条克,并且生性极其狂野不羁,以至于除非粉碎加拉太人的势力,否则安条克被驱逐到托罗斯山脉的脊梁之外也将是徒劳无功的;关于他自己,他也加了几句既非虚假也非夸张的话。
§38.12.5laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes; §38.12.6rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore.
士兵们怀着愉悦的心情和普遍的一致赞同聆听了执政官的讲话,他们相信加拉太人曾是安条克兵力的一部分;并且认为,既然国王已被击败,仅凭加拉太人自身的军队就毫无分量可言。
Eumenen haud in tempore abesse — Romae tum erat — credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes.
执政官认为欧墨尼斯不在得真不是时候——他当时在罗马——此人熟悉当地地理与人情,且其切身利益在于加拉太人的势力被粉碎。
§38.12.7Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit.
因此,他从帕加马召来了他的弟弟阿塔罗斯,鼓励他与自己共同参与战争,并在阿塔罗斯许诺自己及部属的协助后,打发他回家进行准备。
§38.12.8paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat.
几天后,阿塔罗斯率领一千步兵和五百骑兵,在马格尼西亚附近迎上了从埃非索斯出发的执政官;他已命令其弟阿特奈乌斯率领其余军队随后跟进,并将帕加马的防务托付给那些他认为对他的哥哥和王国忠诚的人。
§38.12.9consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat §38.12.10et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
执政官赞扬了这位年轻人,并率领全部军队向迈安德河进军并驻扎下来,因为这条河流无法徒涉通过,并且必须收集船只以运送军队。
transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.
渡过迈安德河后,他们抵达了希埃拉·科墨。