§38.14.1tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt.
从那里出发的第三天,他们抵达了卡苏斯河;从该地出发,他们在第一波冲击中占领了埃里扎城。
§38.14.2ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus.
他们来到了临近因杜斯河的塔布西翁城堡,这座河的名字是由一个从大象上摔落下来的印度人所命名的。
§38.14.3haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat.
他们离基比拉不远,但该城的僭主莫阿格特斯(一个在一切事上都虚伪且棘手的人)却没有派出任何使节。
§38.14.4ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; §38.14.5orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
为了探测他的意图,执政官派盖乌斯·赫尔维乌斯率领四千步兵和五百骑兵先行;当这支队伍正进入其边境时,使节迎面而来,报告说僭主已准备好执行命令;他们请求,能够和平地进入边境,并约束士兵不掠夺田野,他们还奉上了一顶重达十五塔兰特的金冠。
§38.14.6Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.
赫尔维乌斯承诺将保护田野免受掠夺,并命令使节们去见执政官。
§38.14.7quibus eadem referentibus consul “neque Romani” inquit “bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, §38.14.8ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.
当他们重申这些话时,执政官说:“我们罗马人既没有看到僭主对我们有任何善意的迹象,而且众所周知,他本人就是这样一个人,以至于我们必须考虑对他的惩罚,而不是同他的友谊。
” perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.
”使节们因这番话而惶恐不安,他们别无所求,只请求执政官接受金冠,并允许僭主来到他面前,给予其说话和为自己辩护的机会。
§38.14.9permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.
在执政官的允许下,僭主次日来到了营地,他的衣着和随从几乎只相当于一个中等富裕的平民的打扮,他的辞令谦卑而委靡,极力贬低自己的财富,并抱怨自己统治下城市的贫困。
§38.14.10erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur.
然而,在他的统治下,除基比拉外,还有叙勒乌姆和被称为林内附近的城镇。
ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur.
他承诺说,即使要把自己和臣民搜刮一空,他也只能凑齐二十五塔兰特,仿佛对此还深表怀疑。
§38.14.11“enimvero” inquit consul “ferri iam ludificatio ista non potest.
执政官说:“确实,这种愚弄已经无法容忍。
parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia.
你在缺席时通过使节愚弄我们而不知羞耻,这已经够了;如今当面你竟然还坚持同样的无耻。
§38.14.12quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta. ”
二十五塔兰特就会榨干你的僭主权力吗? 因此,除非你在三天内付清五百塔兰特,否则就等着田野被掠夺、城市被包围吧。
§38.14.13hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
” 尽管被这一严厉宣告吓坏了,但他仍然固执地坚持装穷。
§38.14.14et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus.
通过一点一点卑微地追加,时而通过狡辩,时而通过哀求和虚假的眼泪,他逐渐被逼到了缴付一百塔兰特。
adiecta decem milia medimnum frumenti.
此外还追加了一万麦迪姆诺斯粮食。
haec omnia intra sex dies exacta.
所有这些都在六天之内征收完毕。