§38.11.1diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis convenirent, effecerunt. fuerunt autem hae:
饱受折磨的埃托利亚人终于使和平条件得以达成。
§38.11.2“imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conservato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui adversus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neve ulla ope iuvato; §38.11.3hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito; §38.11.4perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent; §38.11.5aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus erit, reddatur; §38.11.6obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, §38.11.7obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto. ”
其条件如下:\n “埃托利亚部族应当无恶意地维护罗马人民的统治权与尊严;凡针对罗马盟友及友邦所率领的军队,皆不得允许其穿过自身领土,亦不得给予任何援助;\n 应当视罗马人民的敌人为共同敌人,对彼等拿起武器,共同进行战争;\n 应当向罗马人及其盟友归还逃兵、逃亡者及捕虏,但以下情况除外:被俘者在返回家园后再次被俘,或在埃托利亚人处于罗马军营范围内时,从当时对罗马人而言是敌人的人群中于那时被俘者;\n 其余显露行踪之人,应在一百天内无恶意地移交给科孚岛人的政务官;未显露行踪之人,一经发现,即予归还;\n 应当根据执政官的裁决,向罗马人提供四十名年龄不小于十二岁且不大于四十岁的人质;\n 行政官、骑兵长官、公职书记官,以及此前曾在罗马人处当过人质者,皆不得作为人质;凯法利尼亚应在和平条款之外。
§38.11.8de pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule convenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret.
”\n 关于他们应支付的款项总额及其分期付款方式,较之此前与执政官达成的协议未作任何改动;双方约定,若他们希望用黄金代替白银支付,亦无不可,惟须以一金币抵十银币。
§38.11.9“quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postve eos consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse velint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum sunto.
\n “凡曾属于埃托利亚人管辖的城市、土地和人民,若在提图斯·昆克蒂乌斯与格奈乌斯·多米蒂乌斯担任执政官期间或在这些执政官之后,因武力被征服或自愿归顺罗马人民的统治,埃托利亚人皆不得企图收回其中任何一部分;俄尼阿达伊及其城市和土地应归阿卡纳尼亚人所有。
” his legibus foedus ictum cum Aetolis est.
”在此条款下,与埃托利亚人缔结了盟约。