§37.7.1reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeviretur, metuebant.
他们从那里返回许帕塔,却没有得出任何解决办法;因为他们既没有地方可以筹措一千塔兰特,又担心即使获准无条件投降,他们的人身安全也会受到残酷对待。
§37.7.2redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra civium corpora fieri iuberent.
因此,他们命令同样的使节回到执政官和阿非利加努斯那里,请求他们如果真的想给予和平,而不是仅仅展示和平以欺骗可怜人的希望,就应当要么从款项总额中扣除一部分,要么命令投降不涉及公民的人身。
§37.7.3nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est.
没能取得任何使执政官改变主意的成果;那次使团也被徒劳地遣散了。
§37.7.4secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
雅典人也随之跟从;他们的使团首领埃凯德莫斯,建议他们请求为期六个月的停战,以便能够派遣使节前往罗马,从而将那些因屡遭拒绝而精疲力竭、正用无益的哀叹哭诉部族命运的埃托利亚人重新召回到希望之中。
§37.7.5dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam; levari per multos casus tempore interposito praesentis clades posse.
他劝说道,延期不会给当前的灾难增加任何东西,因为这些灾难已到了极点;在时间拖延的过程中,通过许多偶然的变故,当前的灾祸是可以减轻的。
§37.7.6auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetraverunt.
在埃凯德莫斯的建议下,同样的使节被派去;他们首先拜访了P·西庇阿,并通过他从执政官那里获得了他们所要求的期限的停战。
§37.7.7et soluta obsidione Amphissae M’. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
随着阿姆菲萨之围解除,马尼乌斯·阿基利乌斯将军队移交给执政官后离开了行省,而执政官从阿姆菲萨返回色萨利,以便穿过马其顿和色雷斯率军进入亚洲。
§37.7.8tum Africanus fratri: “iter, quod insistis, L. Scipio, §37.7.9ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque, nobis suppeditabit;
这时,阿非利加努斯对他的弟弟说:“卢基乌斯·西庇阿,你所坚持的路线,我也赞同;但这一切完全取决于菲利普的意愿,如果他忠于我们的统治,他就会为我们提供路线、粮饷以及在长途行军中供养和协助军队的一切。
§37.7.10si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet.
如果他背弃我们,你在色雷斯将没有任何足够安全的安全保障;因此,最好先探查国王的心意。
optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui inittetur.
如果被派去的人能够出其不意地袭击没有任何防备而行动着的国王,就能得到最好的探查。
” §37.7.11Ti. Sempronius Gracchis, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa — inde enim est dimissus — die tertio Pellam pervenit.
” 提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·格拉古,当时青年中最敏锐的人,为此被选中,他通过驿马以几乎令人难以置信的速度,在第三天从阿姆菲萨——因为他就是从那里被派遣的——抵达了佩拉。
§37.7.12in convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle.
国王当时正在宴会上,已经喝了许多酒;这种精神的放松本身就消除了关于他想要企图任何变革的怀疑。
§37.7.13et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.
届时这位客人确实受到了热情的接待,第二天,他看到为军队慷慨准备的给养、河流上架设的桥梁、在通行困难处修筑的道路。
§37.7.14haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli.
报告了这些情况后,他以去时同样的惊人速度在陶马基与执政官会合。
§37.7.15inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit.
由此,因更确定、更大的希望而喜悦的军队抵达了马其顿,那里一切都已准备就绪。
venientis regio. apparatu et accepit et prosecutus est rex.
国王以皇家规格的排场接待并护送了前来的军队。
multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.
在国王身上展现了许多敏捷和人情味,这些在阿非利加努斯看来都是值得赞赏的,阿非利加努斯虽然在其他方面出类拔萃,但他并不排斥那种不带奢靡的亲切。
§37.7.16inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum perventum est.
此后,在菲利普不仅穿过马其顿而且穿过色雷斯的护送和全程准备下,大军抵达了赫勒斯滂。