Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.55.1-37.55.7

批准与安条克的和约与派遣处置亚洲事务的十人团

第 1382 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

继罗得斯人之后,安条克的使节获得听证,和平条约得到批准。此外,罗马决定派遣十人使节团去处理亚洲事务,重新划分土地并确定各城市的地位。

§37.55.1post Rhodios Antiochi legati vocati sunt.
在罗得斯人之后,安条克的使节们被召见。
ii vulgato petentium veniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, §37.55.2ut suae potius clementiae quam regis culpae, qui satis superque poenarum dedisset, memores consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua.
他们按照寻求宽恕者常用的惯例,承认了国王的错误,恳求元老院议员们,希望他们能更多地考虑到自己的仁慈,而不是国王的罪过(国王已经付出了足够且绰绰有余的惩罚),从而做出决定;最后,以他们自己的权威确认统帅 L. 西庇阿所给予的和平,即按照西庇阿给予和平时所规定的条件。
§37.55.3et senatus eam pacem servandam censuit, et paucos post dies populus iussit.
元老院决议应当遵守该和平,几天后公民大会也予以批准。
foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.
在卡皮托林山上,与使节团的首领、同时也是安条克国王兄弟之子的安提帕特缔结了盟约。
§37.55.4auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt.
随后,来自亚洲的其他使节团也获得了听证。
quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque; §37.55.5summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut civitatis Rhodiorum essent; §37.55.6ceterae civitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent, eaedem vectigal Eumeni penderent; quae vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent.
给他们所有人的答复是,元老院将按照祖辈的惯例,派遣十名使节前往调处并理顺亚洲的事务;然而大局将是:在托罗斯山脉这一侧,凡曾属于安条克王国边境之内的土地,除吕基亚以及直到迈安德罗斯河为止的卡里亚之外,均分配给欧墨尼斯;而上述地区则归罗得斯人城邦所有;其余曾向阿塔路斯纳贡的亚洲城市,应同样向欧墨尼斯缴纳岁贡;而曾向安条克纳贡的城市,则应获得自由并免除岁贡。
§37.55.7decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem.
他们确定了以下十名使节:Q. 米努基乌斯·鲁富斯、L. 弗里乌斯·普尔普里奥、Q. 米努基乌斯·塞尔穆斯、Ap. 克劳狄乌斯·尼禄、Cn. 科尔内利乌斯·梅鲁拉、M. 尤尼乌斯·布鲁图斯、L. 奥伦库莱乌斯、L. 埃米利乌斯·保劳斯、P. 科尔内利乌斯·伦图卢斯、P. 埃利乌斯·图贝罗。

词汇与语法注释

  1. §37.55.1petentium veniam — 现在分词的复数属格,修饰名词 "more"(惯例)。它们共同构成了一个夺格短语 "vulgato... more"(按照常用的惯例)。
  2. §37.55.2poenarum dedisset — 名词 "poena" 与动词 "dare" 的结合是拉丁语中表示“受惩罚”(而非给予)的常用习语。使用过去完成时虚拟式 "dedisset" 是因为该句是间接引语(使节们的恳求内容)中的从属子句。
  3. §37.55.5summam tamen hanc fore, ut — "summam... fore" 是承接前文 "responsum [esse]"(做出了答复)的“对格加不定式”结构(间接引语)。"hanc"(此)的具体内容由紧随其后的同格 "ut" 子句来详细解释。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.55.1-37.55.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.55.1-37.55.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。