§37.54.16pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis.
你们为了在全人类面前的威严与荣耀而战,全人类早已将你们的名字和帝国与不朽的神明同等仰望。
quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit.
要准备和获取这些本已困难,我不知保护它们是否会更加困难。
§37.54.17gentis vetustissimae nobilissimaeque vel fama rerum gestarum vel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab servitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet.
你们承担了保护一个无论因其事迹的名声,还是因其在人道和学问上的各种美誉而显得极其古老且高贵的民族免受君王奴役的自由;你们理应永远履行这一对已被接纳进入你们的信义和保护之中的整个民族的庇护职责。
§37.54.18non, quae in solo antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutavit genus aut mores.
古老土地上的城市,并不比它们曾经从那里出发前往亚洲的殖民地更具希腊色彩;土地的改变并没有改变其血统或习俗。
§37.54.19certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac virtutis ausi sumus cum parentibus quaeque civitas et conditoribus suis.
我们每个城邦都敢于在各种优秀的教养和美德上,与我们的母邦和建立者们进行虔敬的竞争。
§37.54.20adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi quod longius a vobis absumus, nulla vincimur alia re.
你们大多数人到过希腊的城市,到过亚洲的城市;除了我们离你们更远之外,我们在其他任何事情上都没有被超越。
§37.54.21Massiliensis, quos, si natura insita velut ingenio terrae vinci posset, iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac si medium umbilicum Graeciae incolerent.
我们听说马赛人——如果天生的本性可以被土地的气质所征服的话,周围那么多未被驯服的民族早就让他们野蛮化了——在你们那里享有如此高的荣誉和当之无愧的尊严,就好像他们居住在希腊的正中心一样。
§37.54.22non enim sonum modo linguae vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum servarunt.
因为他们不仅保留了语言的音调、服饰和仪表,而且最重要的是,他们保护了自己的习俗、法律以及纯洁完整的秉性免受邻居的污染。
§37.54.23terminus est nunc imperiivestri mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum vobis debet videri; quo arma vestra pervenerunt, eodem ius hinc profectum perveniat.
现在你们帝国的边界是托罗斯山脉;凡是在该边界之内的一切,对你们而言都不应当显得遥远;你们武器所及之处,让从这里出发的法律也达到该处。
§37.54.24barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, vestros animos gerunt.
让那些始终以主人的命令代替法律的野蛮人拥有他们所乐于拥有的君王;而希腊人虽然承受着自己的(不幸)命运,却怀有你们的(自由)精神。
§37.54.25domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt.
曾经他们也曾用自己的力量拥抱帝国;现在他们祈求帝国在它所在的地方永远存在;既然他们无法用自己的武器保护自由,他们满足于用你们的武器来捍卫它。
§37.54.26at enim quaedam civitates cum Antiocho senserunt.
“但是确实有些城邦支持了安条克。
et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, §37.54.27Carthago libera cum suis legibus est.
” 其他城邦先前支持了腓力,塔兰托人支持了皮洛士;且不列举其他民族,迦太基是自由的,拥有自己的法律。
huic vestro exemplo quantum debeatis, videte, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae vestrae negastis.
元老院议员们,请看看你们对自己这一先例欠下了多少;你们会下定决心为了欧墨尼斯的贪欲而拒绝,而这正是你们曾对自己最正当的愤怒所拒绝的事吗?
§37.54.28Rhodii et in hoc et in omnibus bellis, quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique vos opera adiuverimus, vestro iudicio relinquimus.
我们罗得斯人在这次战争中以及在你们于该沿岸进行的所有战争中,是以多么勇敢和忠实的协助帮助了你们,我们留给你们去评判。
nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.
现在在和平时期,我们带来了这个建议,如果你们赞同它,所有人都会认为你们使用胜利比征服本身更加壮丽。
” apta magnitudini Romanae oratio visa est.
” 这番演讲被认为符合罗马的伟大。