Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.54.1-37.54.15

罗得使节的演说与对希腊城邦自由的辩护

第 1380 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

继欧墨尼斯国王演说之后,罗得斯使节发言,在表达对国王的敬意与友好之余,主张不应剥夺希腊城邦的自由。他们提议将罗马获得的其他广阔领土赐予国王,以此兼顾罗马的原则与对国王的奖赏。

§37.54.1grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.
国王的演说让元老院议员们感到悦意,而且显而易见,他们将怀着宽大和积极的态度处理一切。
§37.54.2interposita Smyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum.
由于罗得斯人使节中的某个人不在场,中间便穿插了斯 Smyrna 人的一段简短出使。
collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt.
在斯 Smyrna 人因宁愿承受一切极端痛苦也不愿向国王投降而受到极高赞誉之后,罗得斯人被引入。
§37.54.3quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello “nihil” inquit “nobis tota nostra actione, §37.54.4patres conscripti, neque difficilius neque molestius est,
他们使团的首领在陈述了与罗马人民友好关系的起点,以及罗得斯人先是在与腓力的战争中、后是在与安条克的战争中的功绩之后,说道:“元老院议员们,在我们整个陈情中,对我们而言,没有什么比这更困难、更令人苦恼的了。
§37.54.5quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et privatim singulis et, quod magis nos movet, publicum civitati nostrae hospitium est.
这就是我们与欧墨尼斯之间存在争端。 在所有国王之中,唯独他与我们不仅在私人层面上与个人、而且更让我们动容的是在公共层面上与我们的城邦,有着深厚的宾客友好关系。
§37.54.6ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta imperio suo esse velint.
然而,元老院议员们,使我们产生分歧的并非我们的心意,而是最具力量的事物之本性,即:作为自由人的我们,也要为他人的自由进行申辩,而君王们则希望一切事物都处于奴役状态并屈从于他们的帝国。
§37.54.7utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.
但无论如何,我们对国王的敬畏,比起争端本身对我们造成的阻碍,或者比起它似乎会给你们带来的复杂斟酌,更阻碍着我们。
§37.54.8nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, §37.54.9ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot civitatium deformaretis; §37.54.10sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut gloriae vestrae egregie vos fortuna vindicat.
因为,如果对于这位盟友兼朋友、且在这场正讨论其奖赏的战争中立下功勋的国王,若不把自由的城市交给他奴役,就无法以任何其他方式向他表示敬意,那么这番斟酌将是两难的,即:要么让一位友好的国王在没有获得荣誉的情况下离去,要么背离你们的既定方针,用如今这么多城邦的奴役来玷污在与腓力的战争中获得的荣耀;但命运将你们从这种要么减少对朋友的感激、要么减少你们自身荣耀的窘境中极好地解救了出来。
est enim deum benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae vos facile isto velut aere alieno exsolvat.
因为因着众神的恩惠,你们的胜利不仅荣耀非凡,而且丰厚无比,这使你们能够轻易地从那种好比‘债务’的束缚中解脱出来。
§37.54.11nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt potestate, §37.54.12quarum una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare.
因为吕考尼亚、两弗里吉亚、整个皮西迪亚、赫尔松涅斯以及欧洲周边的地区,都在你们的控制之下,其中任何一个地方并入国王的版图,都能使欧墨尼斯的王国成倍增长,而若全部赐予他,则确实能使他与最伟大的君王们并驾齐驱。
§37.54.13licet ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto vestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli, §37.54.14quid feceritis Philippo victo, quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet, §37.54.15desideretur atque expectetur.
因此,你们既可以用战争的奖品使盟友富裕,又可以不背离你们的既定方针,并且记住你们先是对腓力、如今是对安条克提出了怎样的战争名义,在击败腓力之后你们做了什么,以及现在人们对你们有什么——这不仅是因为你们过去做过,更是因为这样做对你们而言是适宜的——要求与期待。
alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; vos nec cupistis haec antequam haberetis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione vestra sit, cupere potestis.
因为不同的人有不同的拿起武器的因由,且各自都显得光荣而合理:那些人为了占有土地,这些人为了村庄,这些人为了城镇,这些人为了港口和海洋的某处沿岸;但你们既在拥有这些之前不曾渴望过它们,如今在整个世界都处于你们的支配之下时,也无法去渴望它们。 ”

词汇与语法注释

  1. 37.54.1facturos — 此处为省略了 `esse` 的将来主动不定式 `facturos [esse]`,其逻辑主语(宾格)在语境中指代前句的元老院议员们(`patribus`)。
  2. 37.54.8esset deliberatio anceps, ne — 虚拟语气未完成过去时 `esset` 用于与事实相反条件句的主句。随后的 `ne` 从句说明了与“两难的抉择”(`deliberatio`)相关的担忧或顾虑的具体内容。
  3. 37.54.14desideretur — 在依赖于前句中 `meminisse`(记住)的间接疑问从句(`quid... desideretur atque expectetur`)中,动词使用现在时被动语态虚拟语气。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.54.1-37.54.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.54.1-37.54.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。