§37.53.15pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi; commeatus terra marique suppeditavi; navalibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci.
我以陆海两军协助你们的将领,以至于你们的盟友中无人能与我相比;我由陆路和海路供应补给;在许多地方发生的所有海战中,我无一缺席;我从未吝惜过自己的辛劳与危险。
§37.53.16quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul vitae regnique.
这是战争中最令人痛苦的事,我遭受了围困,被困在培尔加蒙,同时面临着生命与王国的终极危机。
§37.53.17liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuvarem.
随后,我从围困中解脱出来,尽管安条克在这一侧、塞琉古在另一侧在我的王国要塞周围安营扎寨,我还是放弃了自己的事务,率领全部舰队前往赫勒斯滂去迎接你们的执政官卢基乌斯·西庇阿,以便协助他渡运军队。
§37.53.18posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris fuit vestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est; §37.53.19in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse voluit.
在你们的军队渡海进入亚洲之后,我从未离开执政官左右;罗马士兵中没有谁比我和我的兄弟们更常驻留在你们的营地之中;没有任何一次远征,没有任何一场骑兵战是在没有我的情况下进行的;我在那里列阵作战,防守了执政官希望我驻守的那部分。
non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga vos mecum comparari potest?
元老院议员们,我并不想说这样的话:“在这场战争中,谁能在对你们的功绩上与我相提并论?
§37.53.20ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare.
” 对于你们高度尊崇的所有民族或君主,我绝不敢不拿自己与他们进行比较。
§37.53.21Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra; §37.53.22tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis.
马西尼萨在成为你们的盟友之前曾是你们的敌人,他逃入你们的营地时,并非带着完好无损的王国和他的援军,而是作为一个流亡者,被驱逐出境,失去了所有军队,仅带着一队骑兵;然而,因为他在非洲忠实且不遗余力地与你们站在一起对抗西法克斯和迦太基人,你们不仅恢复了他父祖的王国,而且通过加上西法克斯王国最富庶的部分,使他成为非洲诸王中实力最强大的人。
§37.53.23quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus?
那么,对于我们这些从未成为敌人、而始终是盟友的人,在你们眼中到底配得上什么样的奖赏和荣誉呢?
§37.53.24pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Boeotia in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello, terra marique pro vobis arma tulimus.
我的父亲、我自己以及我的兄弟们,不仅在亚洲,甚至在远离家园的伯罗奔尼撒、波奥蒂亚和埃托利亚,在与腓力、安条克以及埃托利亚人的战争中,都在陆地和海上为你们拿起武器。
§37.53.25quid ergo postulas? dicat aliquis.
“那么你要求什么呢? ”有人可能会问。
ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo, §37.53.26nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero; §37.53.27sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat quam me dicere ausim.
元老院议员们,既然无论如何我都必须服从要求我发言的你们,如果你们把安条克驱逐到托罗斯山脉之外,意图是由你们自己占领这些土地,那么我宁愿没有除你们之外的其他邻居或近邻,我也不指望我的王国能通过任何其他方式变得更加安全和稳定;但如果你们有意从那里撤离并撤回军队,我敢说,在你们的盟友中,没有人比我更配得上拥有你们在战争中所获得的东西。
§37.53.28at enim magnificum est liberare civitates servas.
然而,有人会说,“解放受奴役的城市是件伟大的事情。
ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est vestra prudentia et aequitate dignius sociis bene meritis quam hostibus vos consulere?”
”我也是这么想的,如果他们没有对你们采取过任何敌对行动的话;但如果他们曾属于安条克的党羽,那么,比起为敌人着想,为立过功勋的盟友着想,这与你们的智慧和公正相契合的程度,不是要高得多吗?