Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.53.1-37.53.14

欧墨尼斯在元老院的演说与对罗德斯人的批驳

第 1378 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

欧墨尼斯国王应元老院要求再次发表演说,指责罗德斯人借提倡希腊城邦自由之名行扩大自身势力之实,并强调其父阿塔罗斯一世以来对罗马的忠诚与巨大贡献。

§37.53.1reductus a praetore in templum rex et dicere iussus “perseverassem” inquit “tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi.
国王被执政官带回神殿并被要求发言,他说道:“元老院议员们,如果我不知道你们很快就会召集罗德斯人的使团,并且在听取他们的意见后,我将不得不发言,我本会继续保持沉默。
§37.53.2quae quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, petere videantur.
的确,我的这番演讲将变得更加困难,因为他们的要求将会是这样的:他们不仅显得没有提出任何不利于我的要求,甚至显得没有提出任何与他们自己有直接关系的要求。
§37.53.3agent enim causam civitatium Graecarum, et liberari eas dicent debere.
因为他们将为希腊各城邦申辩,并声称这些城邦应当获得自由。
quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates, quae liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras, §37.53.4ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subiectos imperio et obnoxios habituri sint?
如果这一要求获得批准,谁能怀疑,他们不仅会使那些获得自由的城邦背弃我们,甚至还会使我们昔日的纳贡城邦也背离我们,而他们自己,则会将这些因如此大的恩惠而感恩戴德的人——名义上是盟友,实际上却屈服于其统治并依附于他们——纳为己有?
§37.53.5et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se pertinere; vos modo id decere et convenient esse ante factis dicent.
而且,天哪,当他们追求如此庞大的势力时,他们还会极力掩饰这与他们有任何关系;他们只会说,这很适合你们,并且与你们过去的所作所为相符。
§37.53.6haec vos ne decipiat oratio, providendum vobis erit, neve non solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris, alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos arma tulerint, §37.53.7in meliore statu sint, quam socii et amici vestri.
你们必须警惕这番言论欺骗了你们,你们不仅要防止不公正地过度压制你们的某些盟友、而过度抬高另一些盟友,还要防止那些曾对你们动用武力的人,处于比你们的盟友和朋友更好的境地。
quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet videri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo vinci possum.
至于我个人,在其他事情上,我宁愿被任何人看作是在我的权利范围之内做出了让步,也不愿在坚持这些权利时显得过于固执;但是,在争取你们的友谊、对你们的善意以及你们所给予的荣誉的竞争中,我绝不能甘心被击败。
hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam venit vestram eamque perpetua §37.53.8et constanti fide ad extremum vitae finem perduxit; §37.53.9nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit; §37.53.10postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspiravit.
我从父亲那里继承了这一最伟大的遗产,他是所有居住在亚洲和希腊的人中,第一个与你们建立友谊的人,并以持之以恒和坚定的忠诚,将这一友谊维持到了生命的尽头;他不仅对你们表现出了忠诚和善良的心意,而且参与了你们在希腊进行的所有陆地和海上战争,并提供了各种军需物资协助你们,以至于你们的盟友中没有人在任何方面能与他相比;最后,当他在劝说波奥蒂亚人加入你们的同盟时,在大会中猝然倒下,此后不久便去世了。
§37.53.11huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in colendis vobis adicere — etenim inexsuperabilia haec erant — nihil potui; §37.53.12rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam.
我追随他的足迹,在敬重你们的意愿和热情方面——因为这些已经是无法超越的——我无法再增添任何东西;但为了能在实际行动、功绩和竭诚服务上超越他,命运、时代、安条克以及在亚洲进行的战争,为我提供了契机。
§37.53.13rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quae defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, §37.53.14si secum bellum adversus vos gessissem.
亚洲和欧洲部分地区的国王安条克,曾提议将他的女儿嫁给我;他当即提出归还那些背叛我们的城邦;并为未来扩大我的王国许下了美好的前景,如果我曾与他一起对你们发动战争的话。
non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam.
我不会因为没有对你们犯下任何过错而自夸;我宁愿重提那些配得上我们家族与你们极古老友谊的事情。

词汇与语法注释

  1. §37.53.1perseverassem — 虚拟语气过去完成时 `perseverassem`(表示过去未实现的动作,“我本会继续保持”)与条件从句中的虚拟语气未完成时 `nisi scirem`(表示目前未实现的书面知晓状态,“如果我不知道”)相搭配。这反映出欧墨尼斯“直到现在仍知道”这一状态,构成他过去做出保持沉默决定的条件。
  2. §37.53.2ea postulata eorum futura sunt, ut — 指示代词 `ea` 与由 `ut` 引导的结果从句(`ut ... videantur`)相呼应,表示“他们的要求将会是这样一种性质,以至于……”。
  3. §37.53.3veteres stipendiarias nostras — 物主形容词 `nostras` 指的是说话者欧墨尼斯(及他的王国),而非罗马人。他表达了对罗德斯人要求希腊各城邦自由的担忧,因为这将夺走原本向帕加马王国(欧墨尼斯的领地)纳贡的古老城邦。
  4. §37.53.13dabat; restituebat; faciebat — 这些未完成过去时(`dabat`、`restituebat`、`faciebat`)具有尝试或意图的含义(conative imperfect),表示过去试图或提议做某事(“曾提议给予”、“曾意图归还”、“曾许下希望”),而非已完成的事实。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.53.1-37.53.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.53.1-37.53.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。