§37.49.1Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent, §37.49.2orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo, §37.49.3vetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, §37.49.4iram et odium irritarent.
埃托利亚使节被引入元老院;尽管他们自身的处境和命运都在促使他们作为恳求者,通过承认罪责或过错来请求宽恕,但他们却从对罗马人民的恩义谈起,甚至几乎是在炫耀、指责他们在对腓力战争中的英勇,因而他们不仅以傲慢的言辞,还因为以下做法而使议员们感到刺耳:通过重提古老且已被遗忘的旧事,他们把事态引向了这样的地步,以至于元老院议员们脑海中浮现出的该部族的恶行记忆,远多于其恩义,而本需要怜悯的他们,反倒激起了愤怒和仇恨。
interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem quos populus Romanus socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt.
当一位元老院议员询问他们是否愿意将对自己的裁决权交给罗马人民,接着另一位议员又询问他们是否会与罗马人民拥有相同的盟友和敌人时,他们对此未作任何回答,因而被命令离开神庙。
§37.49.5conclamatum deinde prope ab universo senatu est totos adhuc Antiochi Aetolos esse et ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse.
随后,几乎整个元老院都大声宣告,埃托利亚人至今仍完全站在安条克一边,他们的心思完全寄托于这唯一的希望;因此,必须与这显而易见的敌人进行战争,必须彻底征服他们傲慢的斗志。
§37.49.6illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiae atque Athamaniae bellum inferebant.
还有一件事也激起了人们的怒火,即就在他们向罗马人求和的同一时间,他们却在向多洛皮亚和阿塔马尼亚发动战争。
§37.49.7senatus consultum in M’. Acilii sententiam, qui Antiochum Aetolosque devicerat, factum est, ut Aetoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere.
根据曾彻底击败安条克和埃托利亚人的马尼乌斯·阿基利乌斯的意见,元老院通过了一项决议,命令埃托利亚人必须在当天离开该城,并在十五天内撤离意大利。
§37.49.8A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua deinde legatio ex Aetolis, nisi permissu imperatoris, qui eam provinciam obtineret, et cum legato Romano venisset Romam, pro hostibus omnis futuros.
奥卢斯·特伦提乌斯·瓦罗被派去监视他们的行程,并向其宣告,今后若有任何埃托利亚使团,除非得到管辖该行省的将领的许可并由罗马使节陪同前来罗马,否则所有人均将被视为敌人。
ita dimissi Aetoli.
埃托利亚人就这样被遣走了。