§37.26.1Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem, quae per aliquot menses instructa ac parata fuerat,
アンティオコスはプルシアスとの同盟の希望を失った後、サルディスからエフェソスへ出発した。 数ヶ月にわたり整備され、準備されていた艦隊を検分するためであった。
§37.26.2visendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse, quam quod res navalis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae et certae fiduciae esset.
陸上兵力ではローマの軍勢と二人の将軍スキピオたちを支えきれないと彼が見ていたからであり、海戦そのものがそれ自体としてかつて成功裏に試みられたことがあったからでも、あるいは当時、大きな、また確実な信頼の対象であったからでもなかった。
§37.26.3erat tamen momentum in praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae classis circa Patara esse et Eumenen regem cum omnibus navibus suis consuli obviam in Hellespontum profectum audierat;
しかし、当座は希望を抱かせる要因があった。 ロドス艦隊の大部分がパタラ周辺にいること、そしてエウメネス王が全艦船を率いて執政官を迎えにヘレスポントスへ向かったということを、彼が聞いていたからである。
§37.26.4aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude praeparatam absumpta.
また、好機に乗じて策略により仕組まれ、サモスでロドス艦隊が壊滅させられたことも、彼らの心をいくらか高揚させていた。
§37.26.5his fretus, Polyxenida cum classe ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, ipse copias ad Notium ducit.
これらを頼りにして、ポリュクセニダスを艦隊とともに派遣し、あらゆる方法で戦闘の運を試させ、彼自身は軍勢をノティウムへ率いた。
id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a vetere Colophone duo ferme milia passuum.
この町はコロポンに属し、海に臨んでおり、古いコロポンからおよそ二マイル離れている。
§37.26.6et ipsam urbem suae potestatis esse volebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra marive ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset,
そして彼は、この都市自体を自身の支配下に置くことを望んでいた。 この地はエフェソスに非常に近く、陸上でも海上でも、コロポン人の目にさらされず、彼らを通じて直ちにローマ人に知られないような行動は何一つなし得ないほどであった。
§37.26.7et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae urbi ferendam classem ab Samo moturos;
また、彼らが包囲を知れば、同盟都市に救援をもたらすためにサモスから艦隊を動かすであろうことを彼は疑わなかった。
eam occasionem Polyxenidae ad rem gerendam fore.
そして、その機会がポリュクセニダスにとって戦闘を行う好機となるであろうと考えたのである。
§37.26.8igitur operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
そこで、彼は攻城兵器をもって都市の攻撃に取りかかり、海に向かって二つの方向から同様に防壁を引き、両側からヴィネアと土塁を城壁に連結し、テストゥドをもって破城槌を近づけた。
§37.26.9quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. Aemilium, fidem praetoris populique Romani implorantes, miserunt.
これらの惨禍に恐れおののいたコロポン人は、法務官とローマ民衆の信義を懇願しつつ、使節をサモスのルキウス・アエミリウスのもとへ派遣した。
§37.26.10Aemilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se provocatum, potestatem pugnae facturum esse,
アエミリウスにとっても、サモスでの長く不活発な滞留は苦痛であった。 二度までも自身から虚しく挑まれたポリュクセニダスが、交戦の機会を与えるなどとは全く予想していなかったからである。
§37.26.11et turpe existimabat Eumenis classem adiuvare consulem ad traiciendas in Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari.
また、エウメネスの艦隊が、アジアへ軍団を渡らせるために執政官を助けている一方で、自分は、どのような結末になるかもわからない、包囲されたコロポンへの救援に縛り付けられていることを不名誉に思っていた。
§37.26.12Eudamus Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum,
アエミリウスがヘレスポントスへ出発したがっているのをサモスに引き留めていたロドス人エウダモス、および全員が彼に迫って言った。
§37.26.13cunctique instare et: quanto satius esse vel socios obsidione eximere vel victam iam semel classem iterum vincere et totam maris possessionem hosti eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.
「同盟者を包囲から救い出すか、あるいはすでに一度敗れた艦隊を再び破って、海上の支配権を完全に敵から奪い取ることの方が、同盟者を放棄し、アジアを陸も海もアンティオコスに引き渡した上で、エウメネスの艦隊がいれば十分なヘレスポントスへと赴き、自分の担当する戦争から退くことよりも、いかに勝っていることか」。