Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.1.1-37.1.10

埃托利亚使节遣返与执政官行省分配

第 1326 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

元老院与埃托利亚使节进行了谈判,但因条件苛刻未能达成协议,使节被遣离。关于执政官行省的分配,由于阿非利加努斯主动提出担任其兄弟的副官,希腊最终被分配给卢基乌斯·西庇阿。

§37.1.1L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis.
在卢基乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿与盖乌斯·莱利乌斯担任执政官期间,元老院在处理完神事之后,最先审议的就是关于埃托利亚人的事务。
et legati eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt.
他们的使节也因休战期限短暂而极力请求,并得到了当时刚从希腊回到罗马的提图斯·昆克蒂乌斯的协助。
§37.1.2Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia.
埃托利亚人,作为对元老院的仁慈比对自己的申诉抱有更多希望的人,哀婉地表白,用古昔的恩义来抵消新近的罪行。
§37.1.3ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt.
然而,他们在场时,被来自四面八方的元老们的质问弄得疲惫不堪(这些质问更多是在逼迫他们承认罪责,而非听取回答),而在被命令离开议事堂后,他们引起了巨大的争论。
§37.1.4plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant.
在他们的案件中,愤怒比仁慈更起作用,因为罗马人不仅把他们当作敌人,而且把他们当作一个无法驯服且不合群的民族来憎恨。
§37.1.5per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent.
经过数日的争论,最后决定既不赐予也不拒绝和约;向他们提出了两个条件:要么将关于自身的处置权无条件地委任给元老院,要么交付一千塔兰同,并拥有相同的友敌。
§37.1.6exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est.
当他们希望查明是在哪些事情上将处置权委任给元老院时,没有得到任何确切的回答。
ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.
于是,他们未达成和约便在当天被遣离该城,并被命令在十五天内离开意大利。
§37.1.7tum de consulum provinciis coeptum agi est.
随后,开始讨论执政官的行省。
ambo Graeciam cupiebant.
两人都渴望得到希腊。
multum Laelius in senatu poterat.
莱利乌斯在元老院中很有影响力。
is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent.
当元老院命令执政官们要么抓阄、要么自行协商分配行省时,他说,如果他们把这件事托付给父老们的决定,而不是靠抓阄,会显得更加体面。
§37.1.8Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret.
西庇阿对此回答说他将考虑自己该怎么做,在与他唯一的兄弟谈过话并被其叮嘱大胆地委付给元老院后,他向同僚宣布,他将按照同僚的意思办。
§37.1.9cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum.
由于这件事要么是史无前例的,要么是由于先例年代久远而在记忆中早已废弃而被重新提及,元老院因对争论的期待而群情激奋,这时普布利乌斯·西庇阿·阿非利加努斯说,如果他们把希腊行省分给他的兄弟卢基乌斯·西庇阿,他将作为他的副官前往。
§37.1.10haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret;
这句话在巨大的赞同声中被听取,平息了争论;人们很想检验一下,到底是战败的汉尼拔对安条克国王的帮助更大,还是作为战胜国的阿非利加努斯对罗马执政官和军团的帮助更大。
ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt.
几乎所有人都把希腊分给了西庇阿,把意大利分给了莱利乌斯。

词汇与语法注释

  1. 37.1.2ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset — 在关系代词 qui 引导的虚拟语气从句(esset)前加上 ut 的句型,用以说明主语 Aetoli(埃托利亚人)的性格或其行为的理由(“因为他们是……的人”)。spei 是修饰 plus 的部分属格。
  2. 37.1.6exprimere cupientibus — 现在分词的复数与格。作为非人称被动主句动词 nihil certi responsum est(没有给出确切的回答)的间接宾语起作用,其逻辑主语从上下文来看是指埃托利亚人的使节。
  3. 37.1.8Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret — 主句的骨架是 Scipio... renuntiat collegae(西庇阿向同僚宣布)。夹在中间的 cogitaturum 是省略了 dixit 等传达动词的间接引语中的将来不定式(或作为与 responso dato 相关的形容词性用法),意为“[回答说]将要考虑”。后半部分的 facturum se 也是作为 renuntiat 的宾语的“对格+不定式”结构(se 是其逻辑主语)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.1.1-37.1.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.1.1-37.1.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。