§37.19.1Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit.
埃米利乌斯从佩加蒙召来欧墨尼斯,并召集了罗德斯人,召开了会议。
Rhodii haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: §37.19.2“qui enim” inquit “aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, velut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus?
罗德斯人并不排斥和平;然而欧墨尼斯说,在那个时候进行和平谈判既不光彩,也无法为事情画上圆满的句号:他说:“因为,我们被困在城墙内并被包围着,怎么能光彩地接受仿佛是和平的条件呢? 或者,我们既没有通过执政官,也没有根据元老院的授权,更没有根据罗马人民的命令而缔结的这种和平,对谁能是有效的呢?
§37.19.3quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat?
我要问的是,如果和平由你缔结,你是否打算立即返回意大利,撤走舰队和军队,还是打算等待执政官对此事的意见、元老院的决定或人民的命令?
§37.19.4restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, §37.19.5si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, §37.19.6ante hiemem diis volentibus perfecisse.
因此,结果将是,你留在亚洲,而再次退回到冬营地、放弃了战争的军队,将通过要求提供补给而使盟友耗尽,然后,如果那些拥有权力的人认为合适,我们再重新开始一场新的战争。 然而,如果我们不因拖延而放松眼前的这一攻势,在神灵的保佑下,我们是能够在冬天之前结束战争的。
” haec sententia vicit, responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non posse.
”这一观点占了上风,给安条克的答复是,在执政官抵达之前无法进行和平谈判。
§37.19.7Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum; §37.19.8neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda.
安条克在和平尝试徒劳无功后,首先蹂躏了埃拉埃亚人的土地,接着是佩加蒙人的土地,将儿子塞琉古留在那里,随后以敌对的行军前往阿德拉米蒂翁,寻访那片因荷马史诗而闻名的被称为“忒拜平原”的富庶土地;在亚洲的任何其他地方,国王的士兵都没有获得过比这更大的战利品。
eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, navibus circumvecti Aemilius et Eumenes venerunt.
埃米利乌斯和欧墨尼斯为了保护该城,乘船绕行,也来到了同一个阿德拉米蒂翁。