§37.12.1dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, §37.12.2iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis agebant.
当这些事在埃奥利斯进行时,阿比多斯在王室守备队保护城墙的情况下,已经忍受了数日的围困,此时众人皆已疲惫,且守备队长菲洛塔斯也予以许可,他们的政务官们便与利维乌斯就献城投降的条件进行谈判。
rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conveniebat.
拖延此事的原因在于,对于王室士兵应当武装撤离还是缴械撤离,双方尚未达成充分共识。
§37.12.3haec agentibus cum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; §37.12.4metuens enim Livius, ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae Canis erant, §37.12.5deduxit; et Eumenes Elaeam venit.
正当他们交涉这些事时,由于罗德斯人战败的消息传来,事情便从手中溜走了;因为利维乌斯担心波吕克塞尼达斯会因如此重大的胜利而得意忘形,从而袭击停泊在卡奈的舰队,于是他立即放弃了对阿比多斯的围困和对赫勒斯滂的防守,并将原本在卡奈拉上岸的船只下水;而欧墨尼斯则来到了埃莱亚。
Livius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit.
利维乌斯率领全军(他已在其中加入了二艘米蒂利尼的三级战船)向福凯亚进发。
quam cum teneri valido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, §37.12.6et praeda maxime hominum raptim in naves imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit.
当他听说该城由一支强大的王室守备队把守,且塞琉古的营地就在不远处时,他便蹂躏了沿海一带,并急忙将尤其是人口的战利品装上船只,仅停留到欧墨尼斯率领舰队赶上来,随后便打算前往萨摩斯。
§37.12.7Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem fecit; nam praeter navium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuventute fuerat, §37.12.8amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit.
对罗德斯人来说,起初听到战败的消息,同时引发了恐慌与巨大的悲痛;因为除了船只和士兵的损失外,他们青年中的精华与中坚力量都已丧失,许多贵族也随之而去,他们还在其他损失中失去了保西斯特拉图斯的威信(这在同胞中理所当然是最高的);随后,由于他们是被欺诈所俘,而且尤其是被他们自己的公民所欺骗,这使得悲痛转为了愤怒。
§37.12.9decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant.
他们立即派遣了十艘船只,几天后又派遣了另外十艘,并任命埃乌达莫斯为全军统帅。 他们相信,虽然埃乌达莫斯在其他军事才能上绝不能与保西斯特拉图斯相比,但正因为他的胆识较小,他会成为一个更为谨慎的将领。
§37.12.10Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt.
罗马人和欧墨尼斯王首先将舰队靠泊在厄里特里亚。
ibi noctem unam morati postero die Corycum promunturium tenuerunt.
他们在那里停留了一夜,次日抵达了科柳科斯岬。
§37.12.11inde cum in proxima Samiae vellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt.
他们想从那里渡海前往最近的萨摩斯领地,却未等太阳升起(舵手们本可借此观察天象),就驶入了变幻莫测的风浪之中。
§37.12.12medio in cursu, aquilone in septentrionem verso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.
航行到中途,北风转向正北,在被波浪激荡得波涛汹涌的海面上,他们开始剧烈颠簸起来。