Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.11.1-37.11.15

波吕克塞尼达斯的奇袭与保西斯特拉图斯之死

第 1336 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

保西斯特拉图斯留在潘霍尔穆斯,忽视了被捕士兵的真实情报,随后遭到波吕克塞尼达斯的奇袭而战死,罗德斯舰队几乎全军覆没。与此同时,塞琉古趁机占领了福凯亚等城市。

§37.11.1forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum.
碰巧安条克的一名士兵因私事来到萨摩斯,被当作间谍抓获,并被带到潘霍尔穆斯的长官那里。
§37.11.2is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: §37.11.3classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam missum; perpaucas naves subductas esse et navalia detegi; numquam intentius rem navalem administratam esse.
面对询问埃斐索斯近况的长官,这名士兵或许是出于恐惧,或许是对自己人怀有不忠诚之心,透露了所有情况:即舰队已整装待发停泊在港口中;全体舵手已被派往马格内西亚;极少数船只被拉上岸,造船厂正敞开着;海军事务从未受到如此严密的管理。
haec ne pro veris audirentur, animus errore et spe vana praeoccupatus fecit.
保西斯特拉图斯的心中由于已被误判和虚幻的希望所占据,致使这些话没有被当作真话听进去。
§37.11.4Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, §37.11.5post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit.
波吕克塞尼达斯在充分准备好一切后,于夜间从马格内西亚召来舵手,并迅速将拉上岸的船只下水;他之所以消耗掉白天的时光,与其说是为了作准备,不如说是不愿让人看见舰队出发,他在日落后率领七十艘有甲板的船只出发,迎着逆风,在黎明前抵达了皮格拉港。
ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit.
由于同样的原因,他在白天在那里休整,随后在紧接而来的夜里渡海,抵达萨摩斯领地最近的地方。
§37.11.6hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, §37.11.7Panhormum petit.
他从这里命令一个名叫尼坎德斯的特级海盗率领五艘有甲板的船只前往帕利努鲁姆,并从那里带领武装士兵沿着穿过田野的最短路线直插潘霍尔穆斯敌军的后方;而他自己则在此期间将舰队一分为二,以便从两侧封锁港口的咽喉要道,朝潘霍尔穆斯进发。
Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, §37.11.8armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus.
保西斯特拉图斯起初因这出乎意料的事态而稍微有些慌乱,但随后他像一个富有经验的老兵一样迅速重整旗鼓,认为在陆地上比在海上能更好地阻击敌人,便将武装士兵分为两队,引向那两个向外海延伸、形成港口两翼的岬角,企图从那里用双重夹击的投射武器轻易击退敌人。
id inceptum eius Nicander a terra visus cum turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis iubet.
然而,当看见尼坎德斯从陆地上出现并打破了他的这一企图时,他突然改变主意,命令所有人登船。
§37.11.9tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumventos.
此时,士兵和水手们同样陷入了巨大的恐慌之中,当发现自己同时被海陆两面围困时,他们像逃命似的涌向船只。
§37.11.10Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit.
保西斯特拉图斯认为,唯一的生路就是强行突破港口的咽喉并冲向开阔的海面,在看到部下登船后,他命令其余的人跟随,自己则一马当先,驾着全速划行的战船向港口出口冲去。
§37.11.11superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit.
当他的战船正要穿过出口时,波吕克塞尼达斯用三艘五级战船合围了它。
navis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur.
战船被冲角撞击而沉没;甲板兵们被投射物压制,其中保西斯特拉图斯也在奋力拼搏中被杀。
§37.11.12navium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae;
其余的船只,有些在港口前被截获,有些在港口内被捕获,还有些是在试图离岸时被尼坎德斯夺取的。
§37.11.13quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant.
只有五艘罗德斯船和两艘科斯船逃了出去,它们利用闪烁火焰所带来的恐惧,在密集的敌船中为自己开辟了一条道路;因为它们用从船首伸出的两根木杆,将装在铁锅里的熊熊大火悬挂在身前。
§37.11.14Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt.
厄里特里亚的三级战船本是为了给罗德斯船提供掩护而来的,但在离萨摩斯不远处与逃跑的罗德斯船相遇后,它们便将航向改往赫勒斯滂的罗马人那里。
§37.11.15sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.
大约在同一时间,塞琉古接收了因守卫打开一扇城门而被背叛的福凯亚;库梅以及同一海岸的其他城市也因恐惧而倒戈归顺了他。

词汇与语法注释

  1. §37.11.2percunctanti — 现在分词的与格,修饰省略的 'Pausistrato',在句中作 'aperit' 的间接宾语。
  2. §37.11.3fecit — 动词 'fecit' 带有 'ne' 引导的从句('ne... audirentur'),作为结果名词从句,表示“使得这些话没有被当作真话听进去”。主语是 'animus'。
  3. §37.11.6Nicandro... iusso — 独立夺格结构。'iusso' 是过去分词的夺格,修饰 'Nicandro'。该分词后接不定式 'petere' 和 'ducere' 以指示命令的内容。
  4. §37.11.9fieri — 历史不定式,代替直陈式未完成过去时('fiebat')以生动地描绘紧张的场景。其主语为 'fuga'。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.11.1-37.11.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.11.1-37.11.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。