§37.10.1dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus — erat autem exul Rhodius — cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, §37.10.2et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret.
当这些事在赫勒斯滂进行时,国王的长官波吕克塞尼达斯——他是一个罗德斯的流亡者——听闻他同胞的舰队已从本土出发,又听闻长官保西斯特拉图斯在集会中对他发表了一些傲慢且轻蔑的言论,便对那个人产生了格外的敌忾之心,日夜在心中所盘算的,无非是如何用实际行动来戳穿其夸张的大话。
§37.10.3mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae magno usui, si liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse.
他派了一个保西斯特拉图斯也认识的人去见他,让其转告说,如果允许的话,他将对保西斯特拉图斯和自己的祖国大有裨益,而且他也可以通过保西斯特拉图斯而得以重返祖国。
§37.10.4cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio.
当保西斯特拉图斯惊奇地询问这些事如何能够实现时,他向提出要求的使者作出了保证,允诺共同行动或保持沉默以隐瞒此事。
§37.10.5tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem eius partem Polyxenidam traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam.
此时中间人说道:波吕克塞尼达斯将把国王的整个舰队或其大部分移交给他;而对于如此巨大的功绩,他除了重返祖国之外,不谋求任何其他回报。
§37.10.6magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit.
此事的重大使得他既无法相信也无法摒弃所言。
Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit.
他前往萨摩斯地区的潘霍尔穆斯,并在那里驻留,以探察所呈报的事实。
§37.10.7ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, §37.10.8facturum signoque suo impressas tabellas misit.
使者们来往奔波,直到波吕克塞尼达斯在他的使者面前亲手写下,他将履行他所承诺的事情,并送去了盖有其印章的书板,保西斯特拉图斯才予以确信。
eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege viveret, commissurum fuisse, ut adversus semet ipsum indicia manu sua testata daret.
凭借这一保证,他确实认为这个叛徒已受制于己:因为他认为一个在国王统治下生活的人,绝不会允许自己亲手写下对自身不利的经证实之凭据。
§37.10.9inde ratio simulatae proditionis composita.
由此,虚假叛变的计划拟定完毕。
omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios navalis ad classem frequentis habiturum; §37.10.10subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret.
波吕克塞尼达斯说,他将放弃一切准备工作;他不会在舰队中保留充足的舵手和海军同盟兵;他将以修理为掩护拉走部分船只,将其余船只遣散至邻近港口;只在埃斐索斯港前的海湾中保留少数船只,若事态强迫其出航,他才会用这些船只应战。
§37.10.11quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audivit, eam ipse extemplo habuit, partem navium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, ipse ad Panhormum mansit, ut paratus esset, §37.10.12cum signum adgrediendi a proditore accepisset.
听闻波吕克塞尼达斯将在其舰队中保持此等疏忽,保西斯特拉图斯自己也立即照样做起来;他派遣一部分船只前往哈利卡尔那索斯去征集粮食,另一部分派往萨摩斯城,自己则留在潘霍尔穆斯,以便随时准备着,在他收到叛徒发出的进攻信号时。
Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naves, alias velut subducturus esset, navalia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.
波吕克塞尼达斯通过伪装来加深对方的误判;他拉走了几艘船,又装作要拉走其他的船,并整修造船厂;他并不把舵手从冬营地召集到埃斐索斯,而是暗中将他们集结在马格内西亚。