§37.11.1forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum.
たまたまアンティオコスの兵士の一人が、私用でサモスに来ていたが、スパイとみなされて捕らえられ、パンホルムスの長官のもとへ連行された。
§37.11.2is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit:
彼は、エフェソスで何が行われているかという問いに対して、恐怖のためか、あるいは自らの側に対する不誠実な忠誠心のためか、すべてを明らかにした。
§37.11.3classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam missum; perpaucas naves subductas esse et navalia detegi; numquam intentius rem navalem administratam esse.
艦隊は装備を整え準備万端で港に停泊しており、漕ぎ手は全員マグネシアに送られ、引き揚げられた船は極めて少なく、造船所は覆いを取られており、海軍の職務がこれほど熱心に管理されたことはかつてない、と。
haec ne pro veris audirentur, animus errore et spe vana praeoccupatus fecit.
彼の心が誤解と虚しい希望に先占されていたことが、これらの言葉を真実として聞き入れないようにさせた。
§37.11.4Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, §37.11.5post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit.
ポリュクセニダスはすべての準備を十分に整え、夜間にマグネシアから漕ぎ手を呼び寄せ、引き揚げられていた船を急いで進水させたが、準備のために昼の時間を費やしたというよりは、艦隊が出発するのを見られたくなかったために、日没後、70隻の甲板船とともに出発し、逆風に抗して夜明け前にピュゲラの港に到着した。
ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit.
そこで同じ理由から昼の間は静かに留まり、翌夜にサモス地方の最も近い場所へと渡った。
§37.11.6hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, §37.11.7Panhormum petit.
ここから、ニカンドロスという海賊首領に5隻の甲板船でパリヌルムへ向かうよう命じ、そこから武装兵たちを、野を越える最短の道を通って、敵の背後であるパンホルムスへと導くようにさせ、自身は、その間に艦隊を二分して港の入り口を両側から押さえるようにしいつつ、パンホルムスへと向かった。
Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus,
パウシストラトスは、最初は不意の事態にしばらく混乱したものの、すぐに老練な軍人らしく気を取り直し、敵は海よりも陸で阻止する方がよいと考え、(湾の)両角が突き出て外海から港を形成している岬へと、武装兵を二つの隊列に分けて導いた。
§37.11.8armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus.
そこから、両側からの飛び道具によって敵を容易に退けようとしたのである。
id inceptum eius Nicander a terra visus cum turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis iubet.
だが、ニカンドロスが陸側から現れたことで彼のこの試みが妨げられると、パウシストラトスは突如として計画を変更し、全員に船に乗るよう命じた。
§37.11.9tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumventos.
その時、兵士にも水兵にも同様に巨大な動揺が生じ、海と陸の両方から同時に包囲されているのを見て、まるで逃走するかのように船へと乗り込んだ。
§37.11.10Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit.
パウシストラトスは、港の入り口を強行突破して開けた海へと脱出することだけが唯一の救いの道であると考え、部下たちが乗船したのを見ると、他の者たちには従うように命じ、自ら先頭に立って、漕ぎ手を急き立てた船で港の入り口へと向かった。
§37.11.11superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit.
まさに港の入り口を越えようとしていた彼の船を、ポリュクセニダスは3隻の五段櫂船で包囲した。
navis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur.
船は衝角に衝突されて沈没し、戦闘員たちは飛び道具に圧倒され、その中でパウシストラトスも激しく戦いながら討ち取られた。
§37.11.12navium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae;
残りの船は、あるものは港の前で、あるものは港の中で捕らえられ、いくつかの船は陸から離れようと悪戦苦闘している間にニカンドロスによって拿捕された。
§37.11.13quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta;
きらめく炎の恐怖によって、密集した敵船の間に自らの進路を切り開き、わずかに5隻のロドス船と2隻のコス船だけが脱出した。
contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant.
というのも、彼らは船首から突き出た2本の突っ張り棒によって、鉄製の容器に入った多量の激しい火を前方に掲げて運んでいたからである。
§37.11.14Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt.
エリトリアの三段櫂船は、ロドス船を援護するためにやって来ていたのだが、サモスから遠くない場所で、逃走するロドス船と遭遇すると、ヘレスポントスのローマ人のもとへと進路を変えた。
§37.11.15sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit;
同じ頃、セレウコスは、守衛たちによって一つの門が開けられ、裏切られたポカイアを接収した。
et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.
また、キュメや同じ海岸沿いの他の都市も、恐怖から彼に寝返った。