Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §36.7.1-36.7.21

汉尼拔提出的对罗马大战略

第 1287 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔在会议上受邀发表意见,他建议与其去试探弱小的希腊各邦,不如尽一切努力拉拢马其顿国王菲利普结盟,并向国王提出了一套包括直接威胁意大利本土在内的庞大抗罗马战略。

§36.7.1cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit.
当所有讨论几乎都围绕着这一商议展开时,被指名要求发表意见的汉尼拔通过如下演说,将国王及在座众人的注意力引导到了对整场战争的构想上。
§36.7.2“si, ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam.
“如果自从我们渡海进入希腊以来,在讨论有关尤波亚、亚该亚人和波奥蒂亚的事宜时,我曾被召集参与商议,那么我所要表达的意见,将与今天讨论色萨利人时所要表达的完全相同。
§36.7.3ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse.
最为首要的是,我认为应当用尽一切办法,将菲利普和马其顿人争取到这场战争的同盟中来。
§36.7.4nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, §36.7.5simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint?
因为至于尤波亚人、波奥蒂亚人和色萨利人,谁能怀疑,由于他们自身毫无力量,他们总是会谄媚眼前之人,并利用他们在商议时所怀有的同一种恐惧来争取宽恕,并且一旦他们在希腊看到罗马军队,他们就会转向他们习惯的统治,而在罗马人远离之时,他们不愿尝试你及你眼前的军队的力量,这也不会对他们造成任何损害?
§36.7.6quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas vires adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos.
因此,与这些人相比,将菲利普争取到我们这边,该是多么的首要和更可取? 对他而言,一旦他投身于这一事业,就再无保持中立的余地,而且他所带来的力量,不仅是对抗罗马人战争的一大助力,而且最近仅凭自身就能够抵挡罗马人。
§36.7.7hoc ego adiuncto — absit verbo invidia — qui dubitare de eventu possim, cum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis nunc fore videam, ut ipsi oppugnentur?
有了他的加入——恕我直言——我怎能怀疑结果,因为我看到,罗马人过去用来对抗菲利普的力量,如今将被用来攻击他们自己?
§36.7.8Aetoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugnabunt; §36.7.9Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Aetolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; §36.7.10Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiae Europaeque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem — qui quid tandem erat vobiscum comparatus? — geretis bellum.
众所周知打败了菲利普的埃托利亚人,将与菲利普一同对抗罗马人;阿米南德以及阿塔马尼亚民族,他们在该战争中的贡献仅次于埃托利亚人,也将与我们站在一起;那时,菲利普在你静观旁观时独自承受了整场战争的重压;现在,亚洲和欧洲两位最伟大的国王将用他们的力量联合对抗一个民族——姑且不提我的那两种境遇——这个民族在我们父辈的时代甚至都无法匹敌伊庇鲁斯的一个国王——而那个人与你们相比又算得了什么呢? ——你们将进行战争。
§36.7.11quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum vinculum est; altera, §36.7.12auctores vos Aetoli.
那么,是什么让我确信菲利普可以与我们联合呢? 一是共同的利益,这是同盟最大的纽带;二是,你们这些作为保证人的埃托利亚人。
vester enim legatus hic Thoas inter cetera, quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper adfirmavit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges servitutis sibi impositas.
因为你们的使节托阿斯在这里,在为了把安条克召入希腊而习惯说的其他话中,始终首先肯定这一点:菲利普在愤愤不平,难以忍受在和平幌子下强加给他的奴役条款。
§36.7.13ille quidem ferae bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat.
他的确用言语将这位国王的愤怒比作一只被捆绑或关在笼中、极度渴望冲破栅栏的猛兽。
cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.
如果他的心思真是如此,就让我们解开他的束缚,打破他的牢笼,使他被压抑已久的怒火能够向共同的敌人喷发。
§36.7.14quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus.
但是,如果我们的使团完全不能打动他,那么既然我们无法让他加入我们,我们也必须小心防范,免得他加入我们的敌人。
§36.7.15Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet.
你的儿子塞琉古在利西马基亚;如果他率领身边的军队,开始经由色雷斯掠夺最靠近马其顿的地区,他将很容易使菲利普无法向罗马人提供援助,从而首先去保卫自己的领土。
§36.7.16de Philippo meam sententiam habes; de ratione universi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti.
关于菲利普,你已有了我的意见;至于我对整场战争的方略如何看待,你从一开始就很清楚。
quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.
如果那时我的建议得到了采纳,罗马人现在听到的就不会是尤波亚的哈尔基斯被占领、埃夫里普斯要塞被攻陷,而是埃特鲁里亚、利古里亚以及山南加拉的海岸正在燃起战火,并且——这正是他们最大的恐惧——汉尼拔正在意大利。
§36.7.17nunc quoque accersas censeo omnis navalis terrestrisque copias; sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatum.
即使现在,我认为你应当召集所有的海军和陆军力量;让载满物资的运输船跟随舰队;因为在这里,正如我们对于战争任务而言人数太少,但相对于物资匮乏而言又人数太多一样。
§36.7.18cum omnis tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyrae in statione habebis, §36.7.19ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes; §36.7.20inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res poposcerit, traiecturus.
当你集中了你所有的力量后,分出部分舰队,使其驻扎在科尔丘拉,免得给罗马人留下自由而安全的通道,你将把另一部分派往面对撒丁岛和非洲的意大利海岸;你自己则率领所有的陆军部队,向布林斯地区进发;从那里你将屏障希腊,向罗马人展示你将要渡海的姿态,并且如果局势需要,你也将付诸实行。
haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici.
这些是我的建议,我虽然不是在各种战争中都最为精通的人,但通过我自身的顺境与逆境,我至少学会了如何与罗马人作战。
§36.7.21in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor.
在我提供建议的这些事情上,我保证提供既不虚伪也不怠惰的协助。
dii approbent eam sententiam, quae tibi optima visa fuerit.
愿众神批准你认为最妥当的那项决定。

词汇与语法注释

  1. §36.7.4ut quibus nullae suae vires sint — 这是 `ut qui` 结构,关系代词 `quibus` 前置 `ut`,表示因果原因(“因为他们自身没有任何力量”)。在此结构中,动词 `sint` 必须使用虚拟语气。
  2. §36.7.5iis noxiae futurum sit — 双与格结构,结合了 `iis`(利益与格/参考与格)和 `noxiae`(目的与格/结果与格)。`futurum sit` 是由 `cui dubium est quin` 引导的虚拟语气。
  3. §36.7.7absit verbo invidia — 使用现在时虚拟语气 `absit` 表达愿望的习惯用语。字面意思是“愿我的言语免遭嫉妒(神明的怨怒)”,转义为“恕我直言,若允许我夸大其词的话”,用作避讳不祥或傲慢的插入语。
  4. §36.7.10ut meam utramque fortunam taceam — 目的或让步虚拟语气(“姑且不提……”),在上下文中,“我的两种境遇”指的是汉尼拔过去作为迦太基全权将军的辉煌岁月,以及他如今作为流亡者的现状。
  5. §36.7.20qui ut non omnis peritissimus sim belli — 关系代词 `qui`(先行词为主句中省略的主语 `ego`)与表示让步的连词 `ut` 及虚拟语气 `sim` 连用,构成让步从句:“虽然我并非在战争的所有方面都最为精通”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §36.7.1-36.7.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:36.7.1-36.7.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。