§36.8.1haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in praesentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit.
这大约是汉尼拔的演说;在场的人在当时对它的赞赏,远多于在实际行动中的贯彻;因为除了派遣波吕克塞尼达斯去亚洲召集舰队和军队之外,这些提议中没有一样被付诸实行。
§36.8.2legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim venit.
使节被派往拉里萨参加色萨利人的会议,并为埃托利亚人和阿米南德指定了军队在费莱集结的日期;国王也带着自己的部队立刻赶到了同一地点。
§36.8.3ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo,
在那里等待阿米南德和埃托利亚人期间,王派遣梅加洛波利斯的菲利普率领两千人,去基诺斯克法莱周边收集马其顿人的骨骸,那里曾是与菲利普决战的地方。
§36.8.4misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, §36.8.5re inane animo adiecto.
这或者是受到了那个人本人的教唆,他正图谋向马其顿人推荐自己,并由于国王留下未埋葬的士兵而激起对国王的怨恨;或者是由于君主们固有的虚荣心,其心灵被一个表面宏大而实际空洞的计划所吸引。
tumulus est in unum ossibus, quae passim strata erant, coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.
散落各处的骨骸被堆积到一起,筑成了一个坟墓,但这并未引起马其顿人的任何感激,反而在菲利普心中激起了极大的仇恨。
§36.8.6itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse; si videretur ei, moveret ex hibernis; se obviam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.
因此,直到那时还打算将局势留在考虑之中的他,立即派人前往前法官马尔库斯·巴埃比乌斯处,通报安条克已入侵色萨利;如果他认为可行,应当从冬营地出发;他自己将前去迎候,以便商讨该采取什么行动。