Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §36.5.1-36.5.8

埃利斯与埃庇鲁斯遣使造访安条克

第 1285 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

滞留在哈尔基斯的安条克国王收到了各方的使节:伯罗奔尼撒的埃利斯人请求援助以对抗亚该亚人,而埃庇鲁斯人则派来态度极其暧昧的使团,企图在国王与罗马之间维持微妙的平衡。

§36.5.1cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt.
当这些事在罗马进行时,身在哈尔基斯的安条克为了不让整个冬季闲置,一方面亲自派遣使节去争取各城邦的支持,另一方面各城邦也主动向他派来使节,正如埃庇鲁斯人基于其民族的共同共识,以及埃利斯人从伯罗奔尼撒半岛来到他那里一样。
§36.5.2Elei auxilium adversus Achaeos petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum civitati suae arma illaturos credebant.
埃利斯人请求援助以对抗亚该亚人,因为他们相信,在对安条克宣战(这场战争的宣布并非出于埃利斯人的意愿)之后,亚该亚人会首先对他们的城邦动武。
§36.5.3mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi.
一千名步兵在克里特指挥官尤法内斯的率领下被派往他们那里。
Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos.
埃庇鲁斯人的使团绝非出于任何坦率或单纯的心意;他们希望与国王建立好感,但其前提是他们要小心翼翼,以免在任何方面得罪罗马人。
§36.5.4petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos; §36.5.5sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret.
因为他们请求他不要轻率地将他们拖入这场争端中,因为他们面对着意大利,代表着整个希腊,将首当其冲承受罗马人的第一波攻击;但如果国王本人能够用陆海军力量保护埃庇鲁斯,所有的埃庇鲁斯人都将热切地在他们的城市和港口中接纳他;如果他做不到这一点,他们则请求他不要让他们赤手空拳、毫无防备地去面对罗马人的战争。
§36.5.6hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, §36.5.7quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.
显然,他们通过这次派遣使团所企图的是:如果——正如他们更倾向于相信的那样——国王不进入埃庇鲁斯,那么他们在罗马军队面前的一切立场都将保持完好,同时又在国王那里拉拢了足够的好感,因为他们本打算在国王到来时接纳他;而如果国王真的来了,他们也同样有希望获得罗马人的宽恕,因为他们无法等待来自远方的援助,而屈服于眼前的强大力量。
§36.5.8huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
面对这样一个意图极其复杂的使团,由于无法立即想出该如何作答,安条克表示他将派遣使节前往他们那里,就共同关系到双方的事务进行商谈。

词汇与语法注释

  1. 36.5.2non ex sua sententia — 此处的 `sua` 是指代从句逻辑主语(即 `credebant` 的主语 `Elei`)的反身代词,意为“违背他们(埃利斯人)的意愿”。这表明亚该亚人对安条克宣战并不符合埃利斯人的本意。
  2. 36.5.3cum eo, ut caverent — `cum eo, ut` 后接虚拟语气(此处为 `caverent`),是拉丁语中表示限制或条件的常用句式,意为“在……的条件下”或“伴随着……的顾虑”。
  3. 36.5.4expositos adversus Italiam ... excepturos — 紧随 `petebant ... ne se ... deduceret` 之后的“对格+不定式”结构(`se excepturos [esse]`),其中分词 `expositos` 与 `se` 一致,用于说明埃庇鲁斯人请求国王不要将他们拖入争端的理由。
  4. 36.5.6ut sive ... abstinuisset ... sive venisset — 这是一个由 `ut`(表示目的,意为“以便……”)引导的复杂双重条件句结构,对比了两种虚拟假设:`sive abstinuisset`(如果国王不来)和 `sive venisset`(或者如果国王来了,见36.5.7),并分别给出了对应的结果以解释埃庇鲁斯人的双重策略。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §36.5.1-36.5.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:36.5.1-36.5.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。