§36.4.1sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; §36.4.2ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti adlata.
大约在同一时间,来自腓力和托勒密两位国王的使节到达罗马,腓力为战争承诺了辅助部队、资金和粮食;从托勒密那里也送来了一千磅黄金、二万磅白银。
nihil eius acceptum; §36.4.3gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum; §36.4.4Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M’. Acilio consuli non defuisset.
但其中任何东西都没有被接受;(罗马人)对两位国王表示了感谢;当双方都承诺将亲自率领全部军队前往埃托利亚并参加战争时,托勒密被免除了这一义务;对腓力的使节,则回复说:如果他不放弃支持执政官马尼乌斯·阿西里乌斯,他将做出令元老院和罗马人民感到欣慰的事。
§36.4.5item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt.
同样,来自迦太基人和马西尼萨国王的使节也来到了。
Carthaginienses tritici modium * milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; §36.4.6id ut ab se munus Romani acciperent, §36.4.7petere sese, et classem suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos; §36.4.8Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M’. Acilium consulem missurum.
迦太基人承诺向军队运送……万莫迪乌斯小麦、五十万(莫迪乌斯)大麦,并将其中一半运往罗马;他们请求罗马人接受这笔来自他们的礼物,并表示他们将自费装备一支舰队,且将一次性付清他们本应在多年内分期支付的所有贡金;马西尼萨的使节们则表示,国王将向希腊的军队派遣五十万莫迪乌斯小麦、三十万大麦,向罗马派遣三十万莫迪乌斯小麦、二十五万大麦,并向执政官马尼乌斯·阿西里乌斯派遣五百名骑兵和二十头大象。
§36.4.9de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid navium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.
关于粮食,对双方的答复是:如果他们接受货款,罗马人民就会使用这些粮食;关于舰队,迦太基人被免除了这一要求,除非他们根据条约负有提供某些船只的义务;关于资金,同样回复说,在到期日前,他们不会接受任何款项。