§36.41.1dum haec in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat.
当这些事在意大利进行之时,身在 Ephesus 的 Antiochus 对罗马战争显得十分高枕无忧,仿佛罗马人不会渡海进入 Asia 一样;他的大部分朋友,或因糊涂,或因奉承,使他产生了这种安全感。
§36.41.2Hannibal unus, cuius eo tempore vel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, §36.41.3quam venturos dubitare; propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque enim mari minus quam terra pollere Romana arma.
唯独 Hannibal,当时他在国王面前的影响力最为巨大,他说自己感到奇怪的是,罗马人怎么还没有到 Asia,或者是怀疑他们是否会来;因为从希腊渡海进入 Asia 比从意大利进入希腊更近,而且 Antiochus 远比 Aetolia 人更是战争的起因;况且罗马人的武力在海上绝不亚于在陆上。
§36.41.4iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendae causa ex Italia venisse; §36.41.5itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere.
早就听说其舰队已在 Malea 附近;他自己最近也听说,为了主持战事,新的船只和新的统帅已从意大利赶来;因此,Antiochus 应当停止用虚无的希望为自己制造和平的幻想。
in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.
在 Asia 境内,且为了 Asia 本身,他很快就必须在陆上和海上与罗马人决战,要么从那些企图称霸世界的人手中夺走霸权,要么他自己失去王国。
§36.41.6unus vera et providere et fideliter praedicere visus.
唯有他一人似乎既看清了真相,又忠实地作出了预言。
itaque ipse rex navibus, quae paratae instructaeque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiis firmaret; §36.41.7ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit; speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
因此,国王亲自率领已经准备就绪并装备完毕的船只,前往 Chersonesus,以便在罗马人万一从陆路攻来时,用驻军巩固这些地方;他命令 Polyxenidas 准备并开动其余的舰队;并派出了侦察船,去打探群岛周围的一切情况。