§36.40.1ad ea consul neque se Ligures provinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; §36.40.2Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse; §36.40.3se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
对此执政官表示,他既没有抽签分得利古里亚行省,也没有与利古里亚人作战,更没有要求对他们举行凯旋式;他深信昆图斯·米努基乌斯在短期内征服他们后,将会要求并获得他应得的凯旋式;他要求的是对高卢波伊人举行凯旋式,因为他在战场上击败了他们,夺取了他们的营地,在战斗后两天内接受了他们整个部族的投降,并带走了他们的人质作为未来和平的保证。
§36.40.4verum enimvero illud multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit.
然而,更为伟大得多的事实是,他在战场上歼灭了如此庞大数量的高卢人,而此前确实没有任何一位将军曾与如此多(数万)的波伊人作战。
§36.40.5plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam, multa milia capta; senes puerosque Bois superesse.
在五万人中,超过半数被杀,数千人被俘;波伊人中只剩下了老人和孩子。
§36.40.6itaque id quemquam mirari posse, cur victor exercitus, cum hostem in provincia neminem reliquisset, Romam venerit ad celebrandum consulis triumphum?
因此,既然在行省内没有留下一个敌人,获胜的军队来到罗马庆祝执政官的凯旋式,难道还有人会感到奇怪吗?
§36.40.7quorum militum si et in alia provincia opera uti senatus velit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentis dimittant, iam semel in prima spe deceptos?
如果元老院也想在另一个行省使用这些士兵的服务,那么请问,在哪一种方式下,元老院会相信他们会更乐意去面对另一个危险和新的劳作:是毫无怨言地向他们兑现先前危险与劳作的报酬,还是让他们带着希望而非实物离去,而在最初的希望中他们已经遭受过一次欺骗?
§36.40.8nam quod ad se attineat, sibi gloriae in omnem vitam illo die satis quaesitum esse, quo se virum optimum iudicatum ad accipiendam matrem Idaeam misisset senatus.
因为对他个人而言,在元老院判定他是最优秀的人、派他去迎接伊达之母的那一天,他一生的荣耀就已经足够确立了。
§36.40.9hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus addatur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore.
有了这个头衔,即使既没有执政官职位也没有凯旋式,普布利乌斯·西庇阿·纳西卡的肖像也足够光荣和受人尊敬。
§36.40.10universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem.
全体元老院不仅亲自同意批准凯旋式,而且还以其权威迫使平民护民官撤回了否决。
§36.40.11P. Cornelius consul triumphavit de Bois.
执政官普布利乌斯·科尔内利乌斯对波伊人举行了凯旋式。
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit.
在那场凯旋式中,他用高卢战车载运了武器、军旗和各式各样的战利品,以及高卢的青铜器皿,并在高贵俘虏的身旁,还牵着一群捕获的战马走过。
§36.40.12aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, §36.40.13bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor.
他运送了1471个金项圈,此外还有247磅金,以及2340磅未加工和加工成高卢器皿的银(这些器皿按他们自己的方式制作得相当精巧),以及二十三万四千枚双马双轮战车图案银币。
militibus, qui currum secuti sunt, centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
对于跟随战车的士兵,他给每人分发了一百二十五阿斯,百夫长双倍,骑兵三倍。
§36.40.14postero die contione advocata de rebus ab se gestis et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae victoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.
第二天,他召集了公民大会,在陈述了自己的功绩以及护民官插手他人战争以剥夺其胜利成果的不正当行为之后,解散了退役的士兵。