§36.41.1dum haec in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. §36.41.2Hannibal unus, cuius eo tempore vel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, §36.41.3quam venturos dubitare; propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque enim mari minus quam terra pollere Romana arma. §36.41.4iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendae causa ex Italia venisse; §36.41.5itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. §36.41.6unus vera et providere et fideliter praedicere visus. itaque ipse rex navibus, quae paratae instructaeque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiis firmaret; §36.41.7ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit; speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
イタリアでこれらのことが行われている間、エペソスにいたアンティオコスは、まるでローマ人がアジアに渡ってこないかのように、ローマとの戦争について極めて安心しきっていた。この安心感は、彼の友人の大部分が、誤解から、あるいはへつらいによって彼に抱かせたものであった。当時、王のもとで最も大きな影響力を持っていたハンニバルだけは、ローマ人がまだアジアに来ていないことの方が不思議であり、彼らがやって来ることを疑ってはいないと言った。ギリシアからアジアへ渡る方が、イタリアからギリシアへ渡るよりも近く、またアンティオコスの方がアイトリア人よりもはるかに大きな戦争の原因であり、ローマの武力は陸上だけでなく海上でも劣らず強力だからである。すでに久しく艦隊はマレア岬の周辺にあり、最近、作戦を遂行するために新しい船と新しい司令官がイタリアからやって来たと自分も聞いている。したがって、アンティオコスは虚しい希望によって自分自身に平和を作り出すのをやめるべきである。アジアにおいて、そしてアジアそのものをめぐって、間もなく陸と海でローマ人と戦わねばならず、世界支配を企てる者たちから帝国を奪い取るか、あるいは彼自身が王国を失うかのどちらかである。彼一人が真実を見通し、忠実に予言しているように見えた。そこで王自身は、準備が整い装備された船を率いてヘルソネソスへ向かった。もし万一ローマ人が陸路でやって来た場合に、その地を守備隊で固めるためであった。残りの艦隊はポリュクセニダスに準備して出航させるよう命じ、島々の周辺のすべてを偵察するために偵察船を派遣した。