§36.37.1principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M’. Acilio, manente adhuc Romae P.
在那一年的年初,当这些事情正在进行时,马尼乌斯·阿基利乌斯已经出发去参加战争,而执政官普布利乌斯· 科尔内利乌斯仍留在罗马。
§36.37.2Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
据记载,在卡里奈有两头驯服的牛缘梯而上,爬上了一栋建筑的屋顶。
eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt.
哈鲁斯佩克斯们命令将它们活活烧死,并将它们的骨灰撒入台伯河。
§36.37.3Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Menturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse.
据报告,在泰拉基纳和阿米特尔努姆曾几次下石雨;在明图尔奈,朱庇特的神殿和论坛周围的商铺被雷电击中;在沃尔图尔努斯河口,两艘船被雷击中发火烧毁。
§36.37.4eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiaverunt, ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum; §36.37.5et ut novemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. §36.37.6Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret.
针对这些凶兆,双十人官根据元老院的决议查阅了西比拉天书,随后报告称:应当为刻瑞斯女神设立斋戒,且每五年遵守一次;并且应当举行九日的祭礼,进行一日的祈愿,祈愿者应当戴着花冠;以及执政官普布利乌斯· 科尔内利乌斯应当向双十人官所指定的诸神,用他们所指定的牺牲进行祭祀。
placatis diis nunc votis rite solvendis nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.
在通过履行誓愿或通过消除凶兆而使神明得到平息之后,执政官便出发前往他的行省,并从那里命令前执政官格奈乌斯·多米蒂乌斯解散军队返回罗马;他自己则率领军团进入波伊人的领地。