§36.36.1alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset.
另一位执政官普布利乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿分到了高卢省。 在他出发去参加与波伊人进行的战争之前,他向元老院要求,为他此前在西班牙任裁判官时于战斗最危急的关头所许愿的赛会拨款。
§36.36.2novum atque iniquum postulare est visus; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse impensa faceret.
他被认为提出了一个史无前例且不合理的请求;因此他们决议,凡是他未与元老院商议、仅凭个人决定所许愿的赛会,他应或用战利品(如果他为此保留了资金的话),或用他自己的费用来举办。
eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit.
普布利乌斯·科尔内利乌斯举办了这些赛会,共历时十天。
§36.36.3per idem fere tempus aedes Matris Magnae dedicata est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat.
几乎在同一时期,伟大母亲的神殿落成。 这位女神是从亚洲运来的,在后来被称为阿非利加努斯的普布利乌斯·科尔内利乌斯·西庇阿与普布利乌斯·利基尼乌斯担任执政官的年份,正是这位普布利乌斯·科尔内利乌斯将她从海上运到了帕拉蒂乌姆山。
§36.36.4locaverant aedem faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat, dedicavit eam M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos.
监察官马尔库斯·利维乌斯和盖乌斯·克劳狄乌斯,在马尔库斯·科尔内利乌斯和普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯担任执政官的年份,根据元老院的决议发包建造了该神殿;发包十三年后,马尔库斯·尤尼乌斯·布鲁图斯为其祝圣,并因其落成举办了赛会,瓦莱里乌斯·安蒂阿斯认为这是最早的戏剧赛会,被称为梅加勒西亚节。
§36.36.5item Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.
同样,双人官盖乌斯·利基尼乌斯·卢库鲁斯在马克西穆斯竞技场为青春神殿祝圣。
§36.36.6voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor eam faciendam locavit M. §36.36.7Cornelio P. Sempronio consulibus.
执政官马尔库斯·利维乌斯在十六年前击杀哈斯德鲁巴尔及其军队的那一天许下了这座神殿;同一人在担任监察官时,在马尔库斯· 科尔内利乌斯和普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯担任执政官的年份发包建造了它。
huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.
为此神殿的祝圣也举办了赛会,且一切都以更崇高的宗教虔诚进行,因为与安条克的新战争已迫在眉睫。