§36.35.1adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat.
执政官赞同这些看法;但如果半途而废、撤离包围,耻辱感便涌上心头。
tota inde Quinctio res permissa est.
于是,整件事都交由昆克蒂乌斯处理。
§36.35.2is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante vociferati Aetoli fuerant, rediit.
他再次回到不久前埃托利亚人曾呼喊的那部分城墙前。
ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, §36.35.3exire aliquos ad se iussit.
在那里,当他们更加恳切地哀求他怜悯埃托利亚民族时,他命令他们中出来几个人到他这里。
Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt.
法埃内亚斯本人和其他领袖立刻走了出来。
quibus provolutis ad pedes “fortuna” inquit “vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem.
当他们拜倒在脚下时,他说:“你们的厄运使我克制了自己的愤怒和言辞。
§36.35.4evenerunt quae praedixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam.
我曾预言将会发生的事情已经发生了,而且你们甚至连这一点余地都没有留下,即让这些事情看起来像是降临在无辜者身上;然而我,由于某种培育希腊的命运而被赋予此责,绝不会停止对甚至忘恩负义之人行善。
§36.35.5mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.
派使者去执政官那里,请求一段足够长时间的休战,以便你们能向罗马派遣使节,通过他们向元老院交付你们的命运;我将在执政官面前作为你们的恳求者和辩护人到场。
” §36.35.6ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
” 他们按照昆克蒂乌斯的建议做了,执政官也没有拒绝该使团;在给定了特定日期(在此日期前,罗马的使节可以回报消息)的休战后,包围被解除,军队被送往福基斯。
§36.35.7consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit.
执政官与提图斯·昆克蒂乌斯渡海前往艾吉翁,参加阿哈伊亚同盟会议。
ibi de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio.
在那里讨论了关于埃利亚人以及恢复拉刻代蒙亡命者的问题;两件事都未达成,因为阿哈伊亚人希望将亡命者的案件留作自己的恩惠,而埃利亚人则宁愿通过他们自己而不是通过罗马人并入阿哈伊亚同盟会议。
§36.35.8Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur.
埃培罗斯人的使者来到执政官面前,充分表明他们在友谊中并非抱持真诚的忠信;然而他们并未给安条克提供任何士兵;他们被指控用金钱资助他;他们自己也并不否认曾向国王派遣使者。
§36.35.9iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; §36.35.10senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare.
在他们请求允许保持先前的友谊时,执政官回答说,他尚未知道应将他们归入敌人还是讲和者的行列;元老院将是该事的裁判者;他将他们未决的案件发回罗马;并为此给予九十天的休战。
§36.35.11Epirotae Romam missi senatum adierunt.
被送往罗马的埃培罗斯人觐见了元老院。
iis magis, quae non fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent.
与其说他们在为自己被指控的事情辩护,不如说他们是在陈述自己没有做过的敌对行为。 元老院给出了一个答复,使他们看起来似乎得到了宽恕,但并未证明他们行为的合理性。
§36.35.12et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria.
几乎在同一时间,腓力国王的使者也被引入元老院,祝贺胜利。
iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iovis optimi maximi, permissum ab senatu.
在他们请求允许在卡皮托利乌斯献祭,并将一件黄金礼物奉纳在最伟大最崇高的朱庇特神殿中时,得到了元老院的许可。
§36.35.13centum pondo coronam auream posuerunt.
他们奉纳了一顶重达一百磅的金冠。
non responsum solum benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est.
不仅对国王的使者作出了友善的答复,而且作为人质留在罗马的腓力之子德米特里乌斯,也被交给使者带回父亲身边。
§36.35.14bellum, quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M’. Acilio consule, hunc finem habuit.
由执政官马尼乌斯·阿基利乌斯在希腊与安条克国王进行的战争,至此画上了句号。