§36.34.1dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses —
在腓力进行这些活动的同时,提图斯·昆克蒂乌斯从阿哈伊亚同盟会议中收回扎金索斯,随后渡海前往纳夫帕克托斯。
§36.34.2et iam prope excidium erat — oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum.
该城已经有两个月—— 且当时已几近毁灭——处于被围攻的状态;如果它被武力攻破,那么在那里所有的埃托利亚之名似乎都将走向灭绝。
§36.34.3ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, §36.34.4tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
然而,尽管他理所当然地对埃托利亚人感到愤怒,因为他记得只有他们在自己解放希腊时曾诋毁他的荣耀,并且在他的权威面前毫无触动,即便他当时警告他们那些正在发生的事情终将降临,力图阻止他们那疯狂的企图;尽管如此,他认为使任何由他解放的希腊民族都不致被彻底毁灭,这尤其属于自己的职责,于是他开始在城墙周围走动,以便容易被埃托利亚人认出。
§36.34.5confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse.
他立刻被最前哨的岗哨认出,并且昆克蒂乌斯在此的消息在所有队列中传开。
itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac servaret.
因此,人们从四面八方涌向城墙,每个人都伸出双手,齐声高呼昆克蒂乌斯的名字,哀求他提供帮助并拯救他们。
§36.34.6et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, “utrum fefellit” inquit “te, §36.34.7M’. Acili, quid agatur, an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?”
当时,他虽然被这些呼声所打动,但仍用手势示意自己无能为力;然而,在他来到执政官面前后,他说:“马尼乌斯·阿基利乌斯,是你没有看清正在发生什么,还是说,尽管你看得很清楚,却认为这对于大局并无大碍?
§36.34.8erexerat expectatione consulem; et “quin expromis” inquit, “quid rei sit?” tum Quinctius “ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere,
” 他使执政官提起了高度的期待;执政官说:“你为何不说明究竟是怎么回事? ”于是昆克蒂乌斯说:“难道你看不见,在击败安条克之后,你正把时间浪费在围攻两座城市上吗?
§36.34.9cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere?
而此时你的指挥任期已将近一年过去。 相反,连敌人的战线和军旗都没见过的腓力,却不仅将城市,而且将如此多的民族——阿塔马尼亚、佩赖比亚、阿佩兰蒂亚、多洛皮亚——并入了自己的版图。 作为你胜利的报偿,你和你的士兵至今连两座城市都没得到,而腓力却拥有了希腊如此多的民族?
§36.34.10atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere. ”
况且,削弱埃托利亚人的财富和力量对我们来说,并不如不让腓力过度扩张那般重要。 ”