§36.33.1per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes recipere vellet,
大约在同一时间,腓力国王向正出发前往纳夫帕克托斯的执政官询问,是否同意他在此期间收复那些背叛了罗马同盟的城市。
§36.33.2permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset.
在获得其允许后,腓力将军队推进至德米特里阿斯,他并非不知道当时那里存在着多么巨大的混乱。
§36.33.3destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant.
因为,德米特里阿斯人失去了所有的希望,当他们看到自己被安条克抛弃,且在埃托利亚人身上也看不到任何希望时,他们日夜期盼着的,要么是敌人腓力的到来,要么是甚至更加充满敌意的罗马人的到来,而罗马人的愤怒由于更加正当而显得更为可怕。
§36.33.4turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; §36.33.5itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniae ostendebant, responderunt patere portas regi.
那里有一群无秩序的国王士兵,他们最初只有少数人被留在守备队中,后来人数增多,大部分人没有武器,是从战败中逃亡而流落到这里的,他们既没有足够的体力,也没有足够的士气来承受围城战;因此,对于腓力预先派出的、表示可以获得宽恕之希望的使者,他们回答说,城门为国王敞开。
§36.33.6ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit.
在他刚进城时,一些首领离开了城市,欧里洛科斯则自杀身亡。
Antiochi milites — sic enim pacti erant — per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt.
安条克的士兵们——因为他们已经达成了这样的协议——在马其顿人的护送下,穿过马其顿和色雷斯,免受任何人伤害地被带到了利西马基亚。
§36.33.7erant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto suo dimissae sunt.
在德米特里阿斯还有几艘船,由伊西多罗斯指挥;这些船也连同其指挥官一起被遣送。
inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.
此后,他收复了多洛皮亚、阿佩兰蒂亚以及佩赖比亚的部分城邦。