Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §36.31.1-36.31.12

昆克蒂乌斯调停麦塞内并索要扎金索斯

第 1311 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马的提图斯·昆克蒂乌斯介入亚该亚人对麦塞内的围攻,下令解围并命令麦塞内人加入联盟。他还要求将扎金索斯岛归还给罗马,并阐述了该岛的历史背景。

§36.31.1eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse, §36.31.2oppugnari coepta est.
与此同时,伯罗奔尼撒的麦塞内也开始遭到亚该亚人的进攻,因为麦塞内拒绝加入他们的联盟。
duae civitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant.
麦塞内和伊利斯这两个城邦在亚该亚联盟之外;他们与埃托利亚人志同道合。
§36.31.3Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset; §36.31.4Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum,
然而,在安条克被从希腊逐出之后,伊利斯人对亚该亚人的使节作出了较为温和的答复:一旦国王的守军被遣走,他们将考虑自己应当如何行动;而麦塞内人则未作任何答复便遣走了使节,并挑起了战争。
§36.31.5trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse.
由于对自己的处境感到恐慌,且看到亚该亚军队散开并四处焚烧田野,且在城市附近安营扎寨,他们便向自由的倡导者提图斯·昆克蒂乌斯派出了使节,前往哈尔基斯,通报麦塞内人已准备好向罗马人而非亚该亚人敞开城门并献出城市。
§36.31.6auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet.
昆克蒂乌斯在听取了使节的陈述后,立即从梅加洛波利斯出发,派人去见亚该亚人的长官迪奥法内斯,命令他立即从麦塞内撤回军队并来见自己。
§36.31.7dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; §36.31.8et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.
迪奥法内斯服从了命令,解除了围困,自己轻装前行,走在队伍的前面,在安达尼亚(位于梅加洛波利斯和麦塞内之间的一座小镇)附近与昆克蒂乌斯相遇;当他说明围攻的原因时,昆克蒂乌斯因他在未经自己授权的情况下企图进行如此重大的行动而温和地训诫了他,并命令他解散军队,不要扰乱为了众人的利益而赢得的和平。
§36.31.9Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent; §36.31.10Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit.
他命令麦塞内人召回流亡者并加入亚该亚人的联盟;如果他们有任何想要提出异议或为将来寻求保障的事项,可以到科林斯来找他;他命令迪奥法内斯立即为他召集亚该亚人的会议。
ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis.
在会议上,他针对通过欺诈手段被夺走的扎金索斯岛提出抗议,要求将其归还给罗马人。
§36.31.11Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem.
扎金索斯曾属于马其顿国王腓力;他曾将该岛作为酬劳送给阿米南德,以便获准率领军队通过阿塔马尼亚进入埃托利亚的北部地区,通过这次远征,他摧毁了埃托利亚人的斗志,迫使他们寻求和平。
§36.31.12Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.
阿米南德任命梅加洛波利斯的腓力为该岛的执政;后来在他与安条克联合对抗罗马人的战争期间,腓力被召回担负战争职务,于是他派遣阿格里根图姆的希埃罗克莱斯作为继任者。

词汇与语法注释

  1. 36.31.1concilii eorum recusaret esse — concilii 是表示所属或性质的属格(谓语属格),与 esse 连用,表示“属于……的成员”或“加入……的联盟”。quod 引导的从句中使用虚拟语气 recusaret,表示主观的或他人声称的原因。
  2. 36.31.3post fugatum ex Graecia Antiochum — 采用“介词 post + 宾格名词 + 完成被动分词宾格”的结构,名词性地表示事件本身:“在安条克被从希腊逐出(击败逃跑)之后”(即所谓的 ab urbe condita 型结构)。
  3. 36.31.10de Zacyntho intercepta per fraudem insula — 介词 de 支配夺格名词 Zacyntho 及其同位语 insula;完成被动分词夺格阴性 intercepta 修饰 insula,整体意为“关于通过欺诈手段被强夺的扎金索斯岛”。
  4. 36.31.11ad petendam pacem — 介词 ad 与宾格动形容词(动名形)petendam 及其修饰的名词 pacem 相结合,用于表示目的(“为了寻求和平”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §36.31.1-36.31.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:36.31.1-36.31.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。