§36.30.1M’. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, §36.30.2audivit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, §36.30.3ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant.
马尼乌斯·阿基利乌斯在将赫拉克利亚周围的战利品出售或让给士兵之后,听说许帕塔并无和平之意,且埃托利亚人已聚集到纳乌帕克托斯,以便从那里抵挡战争的全部攻势,于是预先派遣阿庇乌斯·克劳狄率领四千名士兵去占领那些山路险阻的关隘,他自己则登上了奥伊塔山,在人们称为“皮拉”的地方向赫拉克勒斯献祭,因为这位神明凡俗的躯体曾在此处火化。
inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit;
他率领全军从那里出发,以相当轻装的队伍完成了余下的路程。
§36.30.4ut ad Coracem ventum est — mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum —, ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati; §36.30.5et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset.
当他们到达科拉克斯山——这是卡利波利斯和纳乌帕克托斯之间的一座极高的大山——时,队伍中的许多驮兽连同它们所驮的货物一起坠入深谷,士兵们也疲惫不堪;显而易见,他们面对的是多么懈怠的敌人,因为敌人没有驻扎任何守军来封锁这一如此险要的隘口以阻挡通行。
§36.30.6tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit.
随后,在军队同样疲惫不堪的情况下,他下到纳乌帕克托斯,在正对卫城的地方修筑了一处堡垒,并根据城墙的布局分兵包围了城市的其余部分。
nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.
这次围攻所耗费的劳力与艰辛绝不亚于在赫拉克利亚的那一次。