§36.19.1Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat.
弗拉库斯在蒂奇温斯和罗敦提亚没有获得同样的幸运,他试图登上那些要塞,但徒劳无功。
§36.19.2Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Aetolos credere visa procul pugna subsidio venire; §36.19.3ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pavor omnis cepit, ut abiectis armis fugerent.
马其顿人以及皇家营地中的其他人起初,当远处只出现人群和队伍时,由于从远处看到战斗,便相信埃托利亚人是来增援的;但是,一当在近处辨认出军旗和武器,从而揭示了这一错误,突然间所有人都被极大的恐慌所笼罩,以至于他们丢下武器逃跑了。
§36.19.4et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae vallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti novissimi agminis erant, quos pedes aegre praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque inter se maiorem quam in proelio edentibus; §36.19.5aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit;
阻碍追击者的是防御工事、他们必须穿过追击的狭窄山谷,以及最主要的,由于大象在队伍的最后,步兵很难绕过它们,而骑兵则完全没有办法,因为马匹感到害怕,在它们之间造成了比在战斗中还要大的混乱;对营地的掠夺也耽搁了相当长的时间。
§36.19.6Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem.
然而,他们还是在当天于斯卡菲亚追上了敌人。
multis in ipso itinere caesis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt; §36.19.7quae temptata eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Heracleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant.
在沿途杀伤和俘虏了许多人,不仅杀死了马匹和士兵,还杀死了那些他们无法生擒的大象后,他们返回了营地;这座营地在当天战斗进行期间曾受到驻守赫拉克利亚的埃托利亚人的攻击,但他们这起相当大胆的尝试没有取得任何效果。
§36.19.8consul noctis insequentis tertia vigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima movit.
执政官在次夜的第三更天派骑兵先行去追击敌人,并在拂晓时分移动了军团的军旗。
§36.19.9aliquantum viae praeceperat rex, ut qui non ante quam Elatiae ab effuso constiterit cursu;
国王已经提前走了相当长的一段路,因为他直到抵达埃拉提亚才停止了狂奔。
ubi primum reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit.
在那里,他一收集完战斗和逃亡的残部,就带着一支极少数半武装士兵的队伍撤退到了哈尔基斯。
§36.19.10Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt; §36.19.11nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, §36.19.12quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus;
罗马骑兵确实没有在埃拉提亚追上国王本人;但他们袭击了队伍的大部分人,这些人要么因疲劳而停滞不前,要么因迷失方向——因为他们是在没有向导的情况下逃亡在未知的道路上——因而散落各处;除了围在国王身边的五百人之外,全军无一人幸免;即使是在那万名士兵中—— 根据波里比乌斯的说法,我们曾写过国王带着他们一起渡海来到希腊——也只有极少数人幸存。
quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
如果我们要相信瓦莱里乌斯·安蒂亚斯的话,情况又会如何呢? 他写道,皇家军队中有六万名士兵,其中四万人战死,五千多人和两百三十面军旗一起被俘。 至于罗马人,在战斗本身中死了一百五十人,在抵御埃托利亚人的袭击时被打死的也不超过五十人。