§36.19.1Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat.
フラックスには、ティキウンスとロドゥンティアにおいて同じ幸運はなかった。 彼はそれらの砦へ登ることを試みたものの、無駄に終わったのである。
§36.19.2Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Aetolos credere visa procul pugna subsidio venire;
マケドニア兵および王の陣営にいたその他の者たちは、最初は、遠くに群衆や隊列以外の何も見えなかった間、遠くで見える戦闘を、アエトリア人が救援に来てくれたのだと信じていた。
§36.19.3ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pavor omnis cepit, ut abiectis armis fugerent.
しかし、近づくにつれて軍旗や武器が識別されて誤りが明らかになるやいなや、突如としてすべての者に凄まじい恐怖が襲いかかり、彼らは武器を捨てて逃走した。
§36.19.4et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae vallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti novissimi agminis erant, quos pedes aegre praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque inter se maiorem quam in proelio edentibus;
そして、追撃する者たちを阻んだのは、防御施設であり、彼らが追撃せねばならなかった谷の狭隘さであり、そして何よりも、最後尾の隊列にいた象たちであった。 歩兵はそれらをかろうじて通り過ぎることができたが、騎兵は、馬たちが恐れて戦闘中よりも互いの間で大きな混乱を引き起こしたため、全く通り過ぎることができなかった。
§36.19.5aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit;
また、陣営の略奪もかなりの時間を引き止めた。
§36.19.6Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem.
それでも彼らは、その日のうちにスカルペアで敵に追いついた。
multis in ipso itinere caesis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt;
その途上で多くの者が殺され、また捕らえられ、馬や人間だけでなく、捕らえることのできなかった象たちも殺された後、彼らは陣営に戻った。
§36.19.7quae temptata eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Heracleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant.
この陣営は、戦闘のまさにその最中に、守備隊としてヘラクレアを保持していたアエトリア人によって攻撃されたが、彼らの少なからず大胆な試みは何の効果ももたらさなかった。
§36.19.8consul noctis insequentis tertia vigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima movit.
執政官は、翌夜の第三交代時間に敵を追撃するために騎兵を先発させ、夜明けに軍団の軍旗を動かした。
§36.19.9aliquantum viae praeceperat rex, ut qui non ante quam Elatiae ab effuso constiterit cursu;
王はかなりの道のりを先んじて進んでいた。 というのも、彼は狂奔の走りをエラティアに達するまで止めなかったからである。
ubi primum reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit.
そこで戦闘と敗走の生き残りを集めるやいなや、彼は半ば武装を解いたごく少数の兵の軍勢とともにハルキスへと退却した。
§36.19.10Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est;
ローマの騎兵は、王自身にはエラティアで追いつかなかった。
magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt;
しかし、疲労のために立ち往生しているか、あるいは道案内もなしに未知の道を逃走しているため迷っている者たちとして、隊列の大部分を、散りぢりになっているところを襲った。
§36.19.11nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum,
そして、王の周囲にいた500人のほかに、全軍から逃げ延びた者は一人もいなかった。
§36.19.12quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus;
ポリュビオスの保証のもとで、王が自らとともにギリシアへ渡らせたと我々が書いたあの1万人の兵士のうちからさえも、生き残ったのはわずかな数であった。
quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
もし王の軍勢に6万人の兵士がおり、そこから4万人が斃れ、230の軍旗とともに5千人以上が捕らえられたと書いているウァレリウス・アンティアスを信じるなら、どう言えばよいだろうか。 ローマ兵の側は、戦闘そのもので150人が、アエトリア人の急襲から身を守る中で50人以下が殺された。