§36.17.1consul postquam insessa superiora loca ab Aetolis vidit, M. Porcium Catonem et L. Valerium Flaccum consularis legatos cum binis milibus delectorum peditum ad castella Aetolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit.
执政官一见高地已被埃托利亚人占领,便派遣前执政官级的副将马尔库斯·波尔基乌斯·加图和卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯,各率两千名精选步兵前往埃托利亚人的要塞——弗拉库斯去往罗顿提亚和蒂希乌斯,加图去往卡利德罗蒙。
§36.17.2ipse, priusquam ad hostem copias admoveret, vocatos in contionem milites paucis est adlocutus. “plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque militaveritis.
他本人在向敌人推进军队之前,召集士兵开会,简短地对他们说:“士兵们,我看到你们之中,大多数人都曾在同一行省内,在提图斯·昆克提乌斯的指挥和占卜权下服过役,包含了所有的阶级。
§36.17.3Macedonico bello inexsuperabilior saltus ad amnem Aoum fuit quam hic; §36.17.4quippe portae sunt hae, et unus inter duo maria clausis omnibus velut naturalis transitus est; munitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt et validiores impositae; exercitus hostium ille et numero maior et militum genere aliquanto melior; §36.17.5quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissimae omnes gentes, hic Syri et Asiatici Graeci sunt, vilissima genera hominum et servituti nata; §36.17.6rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam, §36.17.7is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri etiam inter popularis generis uxorem duxit, et novus maritus, §36.17.8velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit.
在马其顿战争中,阿奥乌斯河畔的隘口比这里更难逾越;因为这里是‘门户’,是在其他地方都封闭的情况下,两海之间唯一的、可以说是天然的通道;那时的防御工事既建在更有利的位置,也更为坚固;敌人的那支军队人数更多,兵员素质也明显更好;因为那里有马其顿人、色雷斯人和伊利里亚人,全都是最凶悍的部族,而这里则是叙利亚人和亚洲希腊人,是最卑贱的人类种族,天生就是当奴隶的料;那边的国王极其好战,从年轻时起就在与邻近的色雷斯人、伊利里亚人以及周围所有邻国的战争中得到了锻炼,而这边的国王——且不说他其余的一生—— 就是这样一个人:虽然他为了向罗马人民开战而从亚洲渡海来到欧洲,但在整个冬营期间,他没有做任何比这更值得纪念的事:为了爱情,他娶了一个平民家庭出身、甚至在同胞中也地位卑微的妻子,并且作为一个新郎,仿佛在婚礼宴会上被养肥了似的,走向了战场。
summa virium speique eius in Aetolis fuit, gente vanissima et ingratissima, ut vos prius experti estis, nunc Antiochus experitur.
他的全部兵力和希望都寄托在埃托利亚人身上,那是一个极其虚妄和忘恩负义的民族,正如你们以前体验过的那样,而现在安条克正在体验。
§36.17.9nam nec venerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt sese.
因为他们既没有大批到来,也无法留在营地里,而且他们自己内部还在发生内讧;并且,尽管他们曾要求防守希帕塔和赫拉克利亚,却两处都没守住,反而逃回了山脊,一部分人把自己关在赫拉克利亚。
§36.17.10rex ipse confessus nusquam aequo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, §36.17.11ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus retractis castris; quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese incluserit?
国王本人也通过行动承认,他不仅绝不敢在平原上交战,甚至不敢在开阔地带安营扎寨,他放弃了前方那片他曾吹嘘从我们和菲利普手中夺走的全部地区,把自己藏在岩石之间,甚至不敢在隘口的前方,不像传说中昔日斯巴达人那样,而是把营地深缩在内侧;这在显露恐惧方面,与把自己关在某座城市的城墙内等着被包围,又有多大区别呢?
§36.17.12sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, nec Aetolos vertices illi, quos ceperunt.
但是,狭窄的地形保护不了安条克,埃托利亚人占领的那些山顶也保护不了他们。
satis undique provisum atque praecautum est, ne quid adversus vos in pugna praeter hostis esset.
各方面都做好了充分的准备和防范,以确保在战斗中除敌人之外没有其他东西对你们不利。
§36.17.13illud proponere animo vestro debetis, non vos pro Graeciae libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in praemium vestrum cessura, §36.17.14quae nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Romano imperio aperturos.
你们应当在心中牢记这一点:你们不仅是在为希腊的自由而战(尽管这同样是一个极好的名声,能够将昔日从菲利普手中解放出来的土地,如今从埃托利亚人和安条克手中再次解放出来),而且作为你们的奖赏,将归于你们的不仅有现在皇家营地里的那些东西,而且那些每天都期盼从以弗所运来的全部装备,也将成为你们的战利品,接着你们将为罗马帝国打开亚洲、叙利亚以及直至日出之地的所有最富庶的王国。
§36.17.15quid deinde aberit, quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano finis terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum veneretur?
此后,还有什么能阻碍我们,用环抱并界定陆地的大洋,将我们的疆域从加德斯一直延伸到红海,并让全人类在神明之后尊崇罗马之名呢?
§36.17.16in haec tanta praemia dignos parate animos, ut crastino die bene iuvantibus diis acie decernamus.
为了这些如此巨大的奖赏,准备好相配的决意吧,以便明天在神明的保佑下,我们在决战中一分胜负。
”
”