Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §36.16.1-36.16.11

安条克的防御工事与埃托利亚人扼守山顶

第 1296 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

安条克在泰尔莫皮莱加固防线并派驻埃托利亚军队,但随着罗马执政官逼近,因担心重蹈被合围的覆辙,他要求埃托利亚人占领周围山顶;虽然埃托利亚人意见不一,但最终一部分人占领了包括卡利德罗蒙在内的山脊。

§36.16.1haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, §36.16.2qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia, §36.16.3satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus — tot enim convenerant — partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, §36.16.4partim Hypatam mittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari.
安条克当时的决心绝无法与(昔日的斯巴达人)相比,他在那个地方的关隘(门)内侧安营扎寨,并且用防御设施进一步阻碍隘口的通行;而且,在形势需要的地方,利用四处散落的大量石块,以双重土垒、战壕乃至石墙将一切彻底加固之后,由于确信罗马军队绝不会从那里强行突破,在四千名(因为只聚集了这么多人)埃托利亚人中,他派一部分人去驻守位于隘口正前方的赫拉克利亚,一部分人去希帕塔,他毫不怀疑执政官会进攻赫拉克利亚,且当时已有许多人报告说希帕塔周围的一切都在遭受蹂躏。
§36.16.5consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra.
执政官先是蹂躏了希帕塔的领土,接着是赫拉克利亚的领土(埃托利亚人的援助在两地皆无济于事),随后在隘口内靠近温泉源头处,迎着国王安营扎寨。
Aetolorum utraeque manus Heracleam sese incluserunt.
埃托利亚人的两支部队都退入赫拉克利亚,闭关自守。
§36.16.6Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus; §36.16.7nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis; §36.16.8itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent.
在未见到敌人之前,安条克觉得一切都已经防守得足够严密、被守备队堵死,但他现在却陷入了恐惧,担心罗马人会通过上方悬耸的山脊找到某种可通过的小径;因为传说昔日拉栖代梦人就是这样被波斯人包围的,近来菲利普也是被这同一个罗马军队以同样的方式包围的;因此,他派使者去赫拉克利亚的埃托利亚人那里,要求他们在这场战争中至少为他做这一件事:占领并防守周围的山顶,使罗马人无法从任何地方通过。
§36.16.9hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est.
听闻这一消息后,埃托利亚人内部产生了分歧。
pars imperio parendum regis atque eundum censebant, §36.16.10pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequerentur.
一部分人认为应当服从国王的命令前往,另一部分人则主张留在赫拉克利亚以静观两局变化:如果国王被执政官击败,他们可以保留完好的兵力并准备随时援助邻近的本族城邦;如果国王获胜,他们则可以去追击溃散逃跑的罗马人。
§36.16.11utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae substiterunt; duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta — haec nomina cacuminibus sunt — occupavere.
两派不仅各执己见,而且付诸行动:两千人留守赫拉克利亚;另外两千人分成三路,占领了卡利德罗蒙、罗顿提亚和蒂希乌斯——这些是山顶的名字。

词汇与语法注释

  1. 36.16.3ea — “ea”是表示路径的副词,意为“从那里”、“经过那条路”。虽然语法上也可以解释为中性复数宾格,指代防御工事,但结合“vim facere”(强行突破、强行通过)来看,理解为指示路径的副词更为自然。
  2. 36.16.4haud dubius consulem oppugnaturum — “haud dubius”(毫无疑问、深信)引导宾格加不定式结构“[consulem] oppugnaturum [esse]”。“consulem”是该不定式句子的主格宾语,“oppugnaturum”是与其一致的将来主动分词。这表示安条克确信执政官会进攻赫拉克利亚,而非安条克自己将去进攻执政官。
  3. 36.16.9pars ... censebant — 虽然主语“pars”(一部分)在语法上是单数名词,但动词“censebant”却使用了复数形式。这是典型的按意义一致构句法(集合名词的构文 / constructio ad sensum),即动词形式与集体名词在实质上所指的复数概念相一致。
  4. 36.16.11haec nomina cacuminibus sunt — “cacuminibus”是“领有与格”(dative of possession),与“sunt”连用(字面意思是“这些名字属于山顶”),表示占有或归属关系,即“这些是山顶的名字”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §36.16.1-36.16.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:36.16.1-36.16.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。