§35.9.1censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus.
前年被选出的监察官是塞克斯图斯·埃利乌斯·派图斯和盖乌斯·科尔内留斯·策特古斯。
§35.9.2Cornelius lustrum condidit.
科尔内留斯举行了祓除仪式。
censa sunt civium capita CXLIII DCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana urbis inundavit; §35.9.3circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt.
登记的公民人数为143,704人。 那一年发生了大洪水,台伯河淹没了城市里的平坦地带;弗鲁门塔纳门附近甚至有一些建筑物塌毁。
et porta Coelimontana fulmine icta est, murusque circa multis locis de caelo tactus; §35.9.4et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluvit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse; eas collectas cum cura et igni crematas esse.
凯利蒙塔纳门被雷电击中,其周围的城墙也有多处被天雷击中;在阿里奇亚、拉努维乌姆以及阿文提诺山上都下起了石子雨;从卡普阿也传来消息,大群胡蜂飞入广场,停在马尔斯神庙中,而它们被仔细地收集起来并用火烧毁了。
§35.9.5horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.
针对这些异兆,十人委员会受命查阅天书,并举行了为期九天的祭祀,宣布了谢神祭,并对城市进行了净化。
§35.9.6iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post, quam vovit.
就在那几天,马尔库斯·波尔基乌斯·加图在胜利女神庙附近献纳了“处女胜利女神”小神庙,这距离他许下誓言已有两年。
§35.9.7eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur.
同年,三名委员阿乌鲁斯·曼利乌斯·沃尔索、卢基乌斯·阿普斯蒂乌斯·富洛、以及根据其法案创设该殖民地的昆图斯·埃利乌斯·图贝罗,将一个拉丁殖民地迁至卡斯特鲁姆·弗伦提努姆。
tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri.
三千名步兵和三百名骑兵前往,相对于土地的广阔,这一人数显得非常稀少。
§35.9.8dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites.
本来可以分配给每名步兵三十尤格,每名骑兵六十尤格。
Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si vellent, novos colonos adscribere possent.
但在阿普斯蒂乌斯的建议下,保留了三分之一的土地,以便日后如果愿意,可以登记新的殖民者。
vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.
最终步兵各得二十尤格,骑兵各得四十尤格。