§35.8.1cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies.
当这些事在西班牙进行时,选举的日子已经临近。
itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio Romam venit.
因此,执政官卢基乌斯·科尔内留斯将军队留给马尔库斯·克劳狄乌斯,自己回到了罗马。
§35.8.2is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset, §35.8.3quoque statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis, quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos.
他在元老院中阐述了自己的功绩,并说明了行省处于何种状况之后,他向元老们抱怨道,尽管如此重大的一场战争通过一次顺利的战斗就如此幸运地结束了,却没有向不朽的神明表示敬意。
§35.8.4postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent.
随后,他要求元老院同时决定举行谢神祭和凯旋式。
prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantis, §35.8.5eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur.
然而,在正式动议提出之前,曾任执政官和独裁官的昆图斯·梅特卢斯表示,执政官卢基乌斯·科尔内留斯给元老院的信,与马尔库斯·马尔凯卢斯给大部分元老议员的信,是在同一时间送达的,并且两者的内容相互矛盾,因此审议才被推迟,以便在这些信件的作者到场的情况下进行辩论。
itaque expectasse sese, ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam, §35.8.6cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato:
所以他本期待着,这位明知自己的副将写了对自己不利内容的执政官,在自己不得不来罗马时,会把那名副将一同带到罗马来,况且,将军队移交给持有指挥权的提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯,而不是留给副将,本是更加理所当然的事。
§35.8.7nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea, quae scripsisset, praesens diceret, et arguere coram, et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset.
如今,那人似乎是被故意移开的;而他如果到场,并说出他所写的内容,本可以直接当面指控执政官,且如果他提出任何虚假之事,也会在真理被彻底查明之前遭到反驳。
§35.8.8itaque nihil eorum, quae postularet consul, decernendum in praesentia censere.
因此,他认为对于执政官所要求的事项,目前不应做出任何决议。
§35.8.9cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.
尽管如此,执政官仍毫不懈怠地继续推进提案,要求决议谢神祭并允许自己以凯旋者的身份进入城市,此时,平民护民官马尔库斯和盖乌斯·蒂蒂尼乌斯表示,如果就此事做出元老院决议,他们将行使否决权。