§35.51.1templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus.
德里翁有一座临海的阿波罗神殿;它距离塔纳格拉五英里;从那里乘船渡海到优波亚最近的地方,不足四英里。
§35.51.2ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, §35.51.3cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, §35.51.4repente Menippus palatos passim adgressus † eos cecidit, ad quinquaginta vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus.
在那个地方,在那座神庙和圣林中,享有希腊人称为避难所的那些神庙所拥有的同样的敬畏和神圣权利;而且当时尚未宣战,也没有开始到让他们听闻任何地方有拔剑出鞘或流血冲突的程度;就在兵士们极其闲适地有的转向去观赏神殿和圣林,有的无武装地在海岸上闲逛,大部分人则散落到田野里去拾柴和采草料时,梅尼普斯突然袭击了四处分散的他们,将其杀戮,并生擒了大约五十人;极少数人逃脱,其中也包括被一艘小商船救起的米基蒂奥。
§35.51.5ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur.
这件事对昆克蒂乌斯和罗马人来说,虽然因损失兵力而令人痛心,但似乎在对安条克发动战争的正当权利上增加了不少分量。
§35.51.6Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset, qui eadem illa, quae nuper, cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit, ut portae sibi aperirentur.
安条克将军队推进到奥利斯,再次派遣使节(部分是自己的部下,部分是埃托利亚人)前往卡尔基斯,让他们用更严厉的威胁来交涉前不久提过的那些条件;尽管米基蒂奥和克塞诺克莱德斯在徒劳地抵抗,安条克还是轻易地让城门为自己打开了。
§35.51.7qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt.
罗马派的人在国王到来前夕离开了城市。
Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant.
阿该亚人和欧墨尼斯的士兵驻守着萨尔加纽斯,少数罗马士兵则在优里普斯加固堡垒以防守该地。
§35.51.8Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus.
梅尼普斯开始进攻萨尔加纽斯,国王亲自开始围攻优里普斯的堡垒。
priores Achaei et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt; §35.51.9pertinacius Romani Euripum tuebantur.
前者(阿该亚人和欧墨尼斯的士兵)在达成允许他们安全离去的协议后,撤离了防地;罗马人则更顽强地防守着优里普斯。
hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem.
然而,当他们被水陆包围,并看到攻城器械和投石机已经被运来时,他们也未能坚持住。
§35.51.10cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.
当国王控制了作为优波亚首府的城市后,该岛的其他城市也都没有拒绝他的统治;他也觉得自己为这场战争开创了一个伟大的开端,因为如此广阔的岛屿和如此之多有利的城市都已归入了他的统治之下。