Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.49.1-35.49.13

昆克蒂乌斯的演说与对阿该亚同盟的告诫

第 1278 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

昆克蒂乌斯反驳了埃托利亚人和安条克国王的夸张说辞,用卡尔基斯主人的家猪宴席作比,讽刺了国王虚张声势的亚洲军队。他指出国王的实际兵力微弱,并劝告阿该亚人信任罗马的信义,避免保持中立。

§35.49.1ad ea Quinctius, coram quibus magis, quam apud quos verba faceret, dicere Archidamum rationem habuisse: §35.49.2Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis, non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere: §35.49.3itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse; legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse.
对此,昆克蒂乌斯回答说,阿尔基达莫斯考虑的更多的是在谁的面前说话,而不是在谁的当中说话:因为阿该亚人非常清楚,埃托利亚人所有的凶猛都存在于言辞之中,而非行动之中,并且这更多地表现在会议和集会上,而非在战线上:因此,他轻视了那些深知他们底细的阿该亚人的评价,而是向国王的使节们,并企图通过他们向不在场的国王吹嘘自己。
§35.49.4quod si quis antea ignorasset, quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires, quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse,
倘若以前有人不知道是什么把安条克和埃托利亚人联系在一起的,现在从使节们的话语中也已显而易见:他们通过互相欺骗、夸大自己并不拥有的力量,用虚无的希望使彼此膨胀,而他们自己也同样膨胀了起来。
§35.49.5“dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
“当这些人宣称菲利普是被他们打败的、罗马人是靠他们的英勇才得以保护的,并且正如你们刚才所听到的,你们以及其它城邦和民族都将追随他们的道路时,国王却在相反地吹嘘那如乌云般的步兵和骑兵,并用他的舰队铺满海洋。
§35.49.6est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio,
然而,这情况与我在卡尔基斯的一位东道主的宴会极为相似。 他是个好人,也是个聪明的宴客者。 在夏至时节我们受到他的热情款待,当时我们感到诧异,在一年中的这个时候,他从哪里弄来这么多品种丰富且数量众多的猎物。
§35.49.7homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.
那人不像这些人那样爱吹嘘,而是微微一笑说道:『这多样化且看似野兽肉的东西,其实是用驯养的家猪通过调味品制成的。
” hoc dici apte in copias regis, quae paulo ante iactatae sint, posse: §35.49.8varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros omnis esse, haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus.
』”这番话可以恰当地用在刚才被吹嘘的国王军队上:因为各种各样的武器以及那些闻所未闻的民族的名字——达哈人、米底人、卡杜西人和埃利迈人——全都是叙利亚人,由于奴性十足,他们更适合当奴隶,而不是当士兵。
§35.49.9“et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc Chalcidem; §35.49.10videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis, §35.49.11quod militi admetiatur. nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem.
“阿该亚人啊,但愿我能让你们亲眼看见那位伟大的国王是如何从德米特里阿斯奔波于各地,时而前往拉米亚参加埃托利亚人的会议,时而又奔向卡尔基斯;你们会看到,在国王的营地里几乎只有两个人数不足的小军团;你们会看到国王现在几乎是在向埃托利亚人乞讨粮食,以便分发给士兵;时而为了支付军饷而寻找高利贷借款;时而站在卡尔基斯的大门口,不久后又被拒之门外,除了观望奥利斯和埃夫里普斯海峡之外一无所获,便悻悻返回埃托利亚。
male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae vanitati:
安条克对埃托利亚人的信任,以及埃托利亚人对国王虚荣心的信任,都是愚蠢的错误。
§35.49.12quo minus vos decipi debetis, sed expertae potius spectataeque Romanorum fidei credere.
因此你们更不应当被欺骗,而应当去信任已经历经考验并显而易见的罗马人的信义。
§35.49.13nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est; quippe sine gratia sine dignitate praemium victoris eritis.
因为至于他们所说的最好的办法——即你们不干预战争——相反,没有什么比这更损害你们的利益了;因为毫无疑问,你们将在既得不到感激也毫无尊严的情况下,沦为胜利者的战利品。

词汇与语法注释

  1. §35.49.1coram quibus magis, quam apud quos — 介词 coram 与 apud 的语义对比。coram 意为“在……面前(作为旁观者/第三者)”,apud 意为“在……之中(作为对话对象/听众)”。昆克蒂乌斯借此讽刺阿尔基达莫斯比起说服当场的阿该亚人,更在乎讨好在场的国王使节。虚拟语气 faceret 是由于其处于间接引语(dicere ... rationem habuisse)的从属从句中。
  2. §35.49.4inflasse vana spe atque inflatos esse — 缩写形式的动词不定式主动完成式 inflasse(等于 inflavisse)与被动完成式 inflatos esse 的对比。其主语指代安条克和埃托利亚人双方。通过互相(in vicem)欺骗和夸大,他们“用虚无的希望使对方膨胀,同时自己也被对方的谎言所膨胀”,表现了一种互相欺骗的共生状态。
  3. §35.49.10vix duarum male plenarum legiuncularum instar — 不变化名词 instar 与属格(duarum ... legiuncularum)连用,意为“相当于”、“具有……的规模”。副词 male 否定性地修饰形容词 plenarum,意为“未满员的”、“兵员不足的”(类似于 male sanus 意为“不健全的”)。指小词 legiuncula(小军团)带有嘲讽意味,用以贬低国王军队的实际规模。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.49.1-35.49.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.49.1-35.49.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。