§35.46.1ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est;
こうして民会が解散されると、群衆はみなそれぞれの都市へ帰っていった。
§35.46.2rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat.
翌日、王は彼らのアポクレトイ(特別委員会)と、どこから戦争を開始すべきかについて協議した。
optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse.
最近アイトリア人が挑んで失敗に終わったカルキスを最初に攻撃するのが最善であり、この件には大規模な試みや準備よりも、むしろ迅速さが必要であると考えられた。
§35.46.3itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt.
そこで王は、デメトリアスから従ってきた千人の歩兵とともに出発してフォキスを通過し、アイトリア人の指導者たちも別のルートで、少数呼び集めた若者たちとともにカイロネイアで合流し、十隻の甲板船で付き従った。
§35.46.4rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt.
王はサルガネウスに陣を敷いた後、自身は船でアイトリア人の指導者たちとともにエウリポスを渡り、港から遠くないところに上陸すると、カルキス人の政務官たちや指導者たちも門の前に進み出た。
pauci utrimque ad colloquium congressi sunt.
双方から少数の者が会談のために集まった。
§35.46.5Aetoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum:
アイトリア人は、ローマ人との友好関係を保ったまま、王をも同盟者および友人として受け入れるよう強く勧めた。
§35.46.6neque enim eum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani;
なぜなら、王がヨーロッパに渡ったのは戦争を仕掛けるためではなく、ギリシアを解放するためであり、それもローマ人が行ったような言葉や見せかけによるものではなく、事実において解放するためであるからだ、と。
§35.46.7nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam;
また、ギリシアの諸都市にとって、両方の友好関係をその手に収めることほど有益なことはない。
ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore.
そうすれば、一方からの不当な扱いに対して、常に他方の保護と信頼によって安全でいられるからである。
§35.46.8nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset.
もし王を受け入れないならば、ローマ人の援助は遠くにあり、自分たちの力では抵抗できない敵であるアンティオコスが門前に迫っている今、直ちに何を被るべきことになるかを彼らは思い知るべきである、と。
§35.46.9ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset:
これに対して指導者の一人であるミキュティオンは、アンティオコスが誰を解放するために自らの王国を残してヨーロッパに渡ってきたのか、自分には不可解であると言った。
§35.46.10nullam enim civitatem se in Graecia nosse, quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur:
なぜなら、ギリシアにおいて、守備隊を置かれているか、ローマ人に貢納を支払っているか、あるいは不平等な条約に縛られて望まない法を甘受させられているような都市を、自分は一つも知らないからである。
§35.46.11itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant.
したがって、カルキス人は自由である以上、いかなる自由の守護者も必要とせず、また同じローマ民衆の恩恵によって平和と自由を享受している以上、守備隊も必要としない。
§35.46.12amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Aetolorum.
王の、あるいはアイトリア人自身との友好関係を拒絶するわけではない。
id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant:
しかし、彼らが友人として最初に行うべきことは、この島から退去して立ち去ることである。
§35.46.13nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
なぜなら、カルキス人自身としては、ローマ人の承認なしには城壁内に受け入れないだけでなく、いかなる同盟も結ばないことを固く決意しているからである。