§35.45.1in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit.
国王在获得所有人一致高度赞同的情况下发表了此番讲话,随后便退席了。
§35.45.2post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et Thoantem, contentio fuit.
国王退席后,埃托利亚人的两位首领费内阿斯与托阿斯之间发生了争论。
§35.45.3Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quae in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho censebat quam duce belli: §35.45.4adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma; §35.45.5multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint.
费内阿斯认为,应当把安条克用作和平的调解人和关于与罗马人民争执之事的仲裁人,而不是用作战争的领袖;他的到来和威严在使罗马人产生顾忌方面,将比武力具有更大的力量;人们为了不至于必须开战,会自愿让步许多通过战争和武力无法强迫的事情。
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant: §35.45.6nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.
托阿斯则否认费内阿斯是在致力于和平,而是主张他企图瓦解战争准备,以便使国王的热情因拖延而冷淡下来,并让罗马人有时间进行准备:因为,通过向罗马派遣了那么多次使节,以及与昆克蒂乌斯本人进行了那么多次辩论,已经充分证明了从罗马人那里得不到任何公正的对待;若非一切希望都被切断,他们本是不会请求安条克援助的。
§35.45.7quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestris navalisque accersat.
因此,既然这比所有人的预期更快地摆在面前,就决不能懈怠,而应当请求国王,既然他本人作为希腊的保护者已经到来(这是最重要的事情),就应该把陆海军也召集过来。
§35.45.8armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Aetolis modo, sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos.
武装了的国王可以有所收获,而无武装的国王不仅对埃托利亚人无济于事,在罗马人面前连他自己也不会有任何分量。
§35.45.9haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret, delegerunt.
这一主张占了上风,他们决议应称国王为统帅,并选出了三十位首领,以便国王在有任何需要时可以与他们商议。