§35.45.1in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit.
この趣旨で王が全員の大きな賛同を得て演説した後に退席した。
§35.45.2post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et Thoantem, contentio fuit.
王の退席後、アイトリア人の二人の指導者、フェネアスとトアスの間で論争が起こった。
§35.45.3Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quae in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho censebat quam duce belli:
フェネアスは、アンティオコスを戦争の指導者としてよりも、むしろ和平の仲介者、およびローマ民衆との間で争いになっている事柄についての仲裁者として用いるべきであると考えた。
§35.45.4adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma; §35.45.5multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint.
彼の到来と威厳は、ローマ人たちに畏敬の念を抱かせる上で、武器よりも大きな力を持つであろう、人々は、戦争をする必要が生じないようにと、戦争や武器によっては強制できない多くのことを自発的に譲歩するものだ、と。
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
これに対しトアスは、フェネアスが平和を願っているのではなく、王の熱意が退屈によって衰え、ローマ人が準備のための時間を得られるように、戦争の準備を瓦解させることを望んでいるのだと主張した。
§35.45.6nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.
なぜなら、何度もローマに使節を送り、何度もクィンクティウス自身と議論したことによって、ローマ人からは何ら公平な要求も勝ち取れないことは十分に経験済みであり、すべての希望が断ち切られない限りは、彼らがアンティオコスの援助を懇願することはなかったであろうからである。
§35.45.7quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestris navalisque accersat.
それゆえ、全員の予想よりも早くそれがもたらされたからには、熱意を失っている場合ではなく、むしろ王に、最も重要なこととして、彼自身がギリシアの守護者として到来したのだから、陸上および海上の軍勢をも呼び寄せるよう懇願すべきである、と。
§35.45.8armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Aetolis modo, sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos.
武装した王であれば何かを勝ち取れるが、非武装であれば、アイトリア人のためだけでなく、王自身のためですら、ローマ人の間で何の重みも持たないであろう、と。
§35.45.9haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret, delegerunt.
この意見が勝ちを制し、彼らは王を総司令官と称すべきであると議決し、王が望むことがあれば彼らと協議できるようにと、30人の指導者を選出した。