§35.43.1nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum oderunt.
没有什么性格比那些心胸与自己的出身和境遇不相称的人更容易产生嫉妒的了,因为他们憎恨别人的美德和长处。
extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est.
立即,派遣汉尼拔的计划——这是在战争初期唯一深谋远虑的有用设想——被彻底放弃了。
§35.43.2Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit.
德米特里阿斯从罗马人倒向埃托利亚人,这使他深受鼓舞,决定不再拖延前往希腊的启程。
§35.43.3priusquam solveret naves, Ilium a mari escendit, ut Minervae sacrificaret.
在扬帆起航之前,他从海上登上伊利乌姆,以便向弥涅耳瓦献祭。
inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.
随后他返回舰队,率领四十艘有甲板船和六十艘无甲板船出发,另有两百艘载满各类给养及其他军需装备的运输船随行。
§35.43.4Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit.
他首先抵达了因布罗斯岛;接着渡海到斯基亚托斯岛;在那里,他在公海上集结了那些失散的船只后,来到了本土的第一站普特留姆。
§35.43.5ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus; copias haud procul inde exposuit.
在那里,马格内西亚长官欧律洛科斯以及马格内西亚人的首领们从德米特里阿斯前来迎接他;他们的踊跃出席令他十分欣喜,次日他便乘船进入了该市的港口,并在离那儿不远的地方让军队登陆。
§35.43.6decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.
兵力为一万步兵、五百骑兵以及六头大象,这股力量几乎不足以占领毫无防备的希腊,更不用说应对同罗马的战争了。
§35.43.7Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt.
埃托利亚人在得知安条克已抵达德米特里阿斯的消息后,召开了会议,并通过了一项旨在召请他的决议。
§35.43.8iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat.
国王已经离开了德米特里阿斯,因为他知道他们会做出这样的决议,并已向前推进到马里亚湾的法拉拉。
§35.43.9inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi significatur.
在那里收到决议后,他来到了拉米亚,受到了大众极其热烈的欢迎,伴随着掌声、欢呼,以及其他所有表达普通平民奔放喜悦的方式。