§35.43.1nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum oderunt.
自らの素性と境遇にその精神が及ばない人々ほど、他人の美徳や長所を憎むがゆえに、嫉妬に傾きやすいものはない。
extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est.
ハニバルを派遣するという、この戦争の初期において唯一有益に考え出されていた計画は、ただちに放棄された。
§35.43.2Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit.
ローマ人からアイトリア人へとデメトリアスが離反したことに何よりも奮い立った王は、ギリシアへの出発をこれ以上延期しないことを決定した。
§35.43.3priusquam solveret naves, Ilium a mari escendit, ut Minervae sacrificaret.
船を出航させる前に、彼はミネルウァに犠牲を捧げるために海からイリウムへと登った。
inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.
そこから艦隊へと戻り、40隻の有甲板船と60隻の無甲板船とともに出発し、あらゆる種類の食糧やその他の軍用備品を積んだ200隻の輸送船がそれに従った。
§35.43.4Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit;
彼は最初にインブルス島に到達し、そこからスキアトス島へと渡った。
ubi collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit.
そこで、沖合で散り散りになっていた船を集めた後、本土の最初の地であるプテレウムに到着した。
§35.43.5ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus;
そこで、マグネシアの行政長官エウリュロコスとマグネシア人の主だった人々がデメトリアスから彼を出迎えた。
copias haud procul inde exposuit.
彼らが大勢集まったことに喜び、翌日、船でその都市の港へと入り、そこから遠くない場所に軍勢を上陸させた。
§35.43.6decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.
歩兵は1万人、騎兵は500 人、象は6頭であり、守りのないギリシアを占領するのにもかろうじて足りるほどの軍勢にすぎず、ましてやローマとの戦争を維持するには到底及ばなかった。
§35.43.7Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt.
アイトリア人たちは、アンティオコスがデメトリアスに到着したという知らせが届くと、会議を招集して彼を招聘するための決議を議決した。
§35.43.8iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat.
王は彼らがそのように決議することを知っていたので、すでにデメトリアスを出発して、マリア湾のファララへと進んでいた。
§35.43.9inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi significatur.
そこから、決議を受け取ると、彼はラミアへと赴き、拍手喝采と歓声、そしてその他、民衆の溢れんばかりの喜びを表すすべての表現を伴って、群衆の絶大な歓迎を受けた。