§35.42.1intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur.
当罗马人正专注于准备新的战争时,安条克方面也丝毫没有闲着。
§35.42.2tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat.
三座城市牵制着他,即士麦那、亚历山大·特罗亚斯和兰普萨库斯,直到那天为止,他既无法用武力攻克它们,也无法通过条件诱使它们结盟,而且他自己横渡到欧洲时,也不愿将它们留在身后。
§35.42.3tenuit eum et de Hannibale deliberatio.
关于汉尼拔的商议也拖延了他。
et primo naves apertae, quas cum eo missurus in Africam fuerat, §35.42.4moratae sunt; deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse et, §35.42.5quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, isdem et regis spem inflabat: omnium votis eum accersi, concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent.
起初,他原打算与汉尼拔一同派往非洲的无甲板战船,引起了拖延;接着,关于究竟是否应该派遣他,展开了讨论,这主要是由埃托利亚人托阿斯发起的,他在使希腊各地陷入动荡之后,报告说德米特里阿斯已在控制之中,并且,他曾用关于国王的谎言(用言辞夸大其兵力)激发了希腊许多人的情绪,如今又用同样的谎言吹大国王的期望:声称所有人都渴望召集他,一旦人们从海岸望见国王的舰队,就会蜂拥而至。
§35.42.6hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis.
这个人甚至胆敢动摇国王关于汉尼拔那几乎已成定局的决定。
nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat, §35.42.7neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum: §35.42.8exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium possit facere, §35.42.9et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in praefecto regio esse.
因为他认为,既不应当从国王的舰队中分遣出一部分船只,也不认为,如果必须派遣船只,有谁比汉尼拔更不适合担任那支舰队的指挥官:声称他是个流亡者,又是迦太基人,他的境遇或他的天性随时可能使他每天产生上千个新图谋,且正是作为他“嫁妆”的战争荣耀,这对于一个国王的部下来说也太过了。
regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere.
应当唯独瞩目于国王,国王一人应当被视为领袖,唯一的总指挥官。
§35.42.10si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur; §35.42.11si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore; si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum,
如果汉尼拔丢了舰队,丢了军队,损失将与由其他将领丢掉时相同;如果取得任何胜利,荣耀将归于汉尼拔,而非安条克;但如果在整场战争中获得了战胜罗马人的机会,又有何希望让汉尼拔在一个国王之下生活、受制于一人,他可是连自己的祖国都几乎无法忍受的人。
§35.42.12qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur.
他自年轻时起就并非这样行事——他曾以希望和志向怀抱对整个世界的统治权,以至于到了晚年还会容忍一个主人。
§35.42.13nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse.
国王根本不需要汉尼拔作将领;但可以让此人作为战争的同伴和顾问。
§35.42.14modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore; si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.
从这种才能中获得温和的益处既不沉重也非无用;但如果追求极顶,则对给予者和接受者都会是沉重的负担。