§35.35.1Lacedaemone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat,
在拉刻代蒙,不应对城市使用武力,而应以计谋生擒僭主。
§35.35.2quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum.
罗马人剥夺了其沿海城镇,当时他又被阿开亚人逼入拉刻代蒙城墙之内;谁能抢先杀死他,谁就能在拉刻代蒙人中获得这整件事的全部感激。
§35.35.3causam mittendi ad eum habuerunt, quod fatigabat precibus, ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur.
他们有派人去他那里的借口,因为他正不断恳求他们,由于他是在他们的怂恿下反叛的,希望派援军来协助他。
§35.35.4mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuventute equites.
一千名步兵和三十名从青年中选拔的骑兵被交给了亚历山大美诺斯。
iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis, §35.35.5de quo ante dictum est, denuntiatur, ne se ad bellum Achaicum alut rem ullam, quam sua quisque opinione praecipere posset, crederent missos esse; quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id, quamvis inopinatum temerarium audax, oboedienter exequendum parati essent, ac pro eo acciperent, tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent.
在族群的秘密会议上,长官达莫克里托斯对他们―― ――此前已提及此会议――传达了命令:不要以为他们被派去是为了进行阿开亚战争,或是为了任何每个人凭自己的想象所能预料到的事情;无论事态提示亚历山大美诺斯采取什么突然的计划,他们都必须准备好顺从地执行,无论那是多么出乎意料、鲁莽和大胆;并且要以此来接受命令,就好像他们知道自己从家里被派出来就是为了做这一件事似的。
§35.35.6cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo spei implevit: §35.35.7antiochum iam transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis viris completurum; non cum Philippo rem esse credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac navium non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam.
亚历山大美诺斯带着这些做了如此准备的人来到僭主那里,一到便立刻让他满怀希望:安条克已经渡海进入欧洲,不久就会来到希腊,将用武器和人员填满陆地与海洋;罗马人会相信他们面对的不是腓力;步兵、骑兵和船只的数量无法估算;战象的阵列单凭视觉效果就能结束战争。
§35.35.8Aetolos toto suo exercitu paratos esse venire Lacedaemonem, cum res poscat, sed frequentis armatos ostendere advenienti regi voluisse.
埃托利亚人已准备好在事态需要时倾全军之力来到拉刻代蒙,但他们希望向即将到来的国王展示大批武装人员。
§35.35.9Nabidi et ipsi faciendum esse, ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio, sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret; §35.35.10consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse.
纳比斯自己也应该做到不让他所拥有的军队在屋里因闲散而荒废,而是将他们带出去,强迫他们荷枪实弹地操练,同时磨砺斗志、锻炼身体;通过习惯,劳苦会变得更轻,而且通过指挥官的温和与仁慈,这甚至可以变得并非不愉快。
educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere.
自此,他们开始频繁地被带到城前、埃夫罗塔斯河畔的平原上。
§35.35.11satellites tyranni in media fere acie consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema invisens; §35.35.12in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant, et qui venerant mille cum Alexameno.
僭主的近卫军几乎站在战线的中部;僭主本人仅带着最多三名骑兵(其中通常有亚历山大美诺斯)在军旗前骑马行进,巡视两翼的尽头;右翼是埃托利亚人,包括以前作为僭主辅助部队的人,以及同亚历山大美诺斯一起来的一千人。
§35.35.13fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum, §35.35.14quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.
亚历山大美诺斯为自己养成了一个习惯:时而与僭主一起在少数队列中巡视,并向他建议那些似乎有利的事情;时而骑马去右翼自己的人那里,不久又从那里回到僭主身边,仿佛已经传达了形势所要求的命令。
§35.35.15sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, §35.35.16tum equitibus ab domo secum missis “agenda” inquit “res est, iuvenes, audendaque, quam me duce impigre exequi iussi estis; §35.35.17parate animos dextras, ne quis in eo, quod me viderit facientem, cesset; qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.
但在他为行凶所定好的那一天,他与僭主骑马同行了一会儿,随后退回到自己的人那里,接着他对从家里随他派来的骑兵们说:“小伙子们,事情必须办了,必须敢于行动,这就是你们奉命在我的带领下要积极执行的任务;准备好你们的心灵和右手,任何人看到我所做的事都不得迟疑;谁若迟疑,并将自己的想法掺杂到我的计划中,他应当知道自己将无法重返家园。
” §35.35.18horror cunctos cepit, et meminerant, cum quibus mandatis exissent.
” 惊恐席卷了所有人,他们记起了自己带着什么样的命令出发。
tyrannus ab laevo cornu veniebat; ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri; colligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei.
僭主正从左翼过来;亚历山大美诺斯命令骑兵放平长矛并注视他;他自己也收敛起因思考如此大事而混乱的心神。
postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat; §35.35.19iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a media acie succurreretur, exspiravit.
当对方靠近时,他发起冲锋,刺穿了马,将僭主掀翻落地;骑兵们攒刺躺在地上的他;在对护甲进行了多次徒劳的打击后,伤口终于触及了裸露的身体,在阵线中部赶来营救之前,他便断气了。