§35.34.1Quinctius legatique Corinthum redierunt.
昆克蒂乌斯和使节们回到了哥林多。
inde, ut quaeque de Antiocho ** nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis, §35.34.2concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem — ita vocant sanctius consilium; ex delectis constat viris — id agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur.
自此,为了显得自己本身并无任何举动,只是坐等国王的到来,在遣走罗马人之后,他们确实没有召开全体国民的大会,而是通过“阿波克莱托伊”――他们如此称呼那更神圣的会议;它由选拔出的人员组成――商讨此事:如何在希腊变革事态。
§35.34.3inter omnis constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle.
在所有人中达成共识的是,在各城邦里,有力者和所有最优秀的人都支持罗马的同盟并对现状感到满意,而群众以及那些自身境遇不顺遂的人则渴望变革一切。
§35.34.4Aetoli consilium cum rei, tum spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi.
埃托利亚人制定了一个不仅大胆而且无耻的计划――无论是在行动上还是在预期上,即占领德米特里阿斯、卡尔基斯和拉刻代蒙。
§35.34.5singuli in singulas principes missi sunt, Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem.
个别有力者被派往个别城市:托阿斯去卡尔基斯,亚历山大美诺斯去拉刻代蒙,迪奥克莱斯去德米特里阿斯。
§35.34.6hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit.
流亡者欧里洛科斯――此前已提及他的逃亡及其逃亡原因――协助了他,因为他没有其他回到祖国的希望。
§35.34.7litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes, ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent.
受到欧里洛科斯来信的提醒,他的亲戚、朋友以及同派派系的人,将其妻子儿女召集到人头攒动的集会上,让他们身着脏衣,拿着哀求者的标志,恳求个人和全体,不要让一个无罪且未受审判的人在流亡中老去。
§35.34.8et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit.
淳朴的人们因同情而动容,而邪恶且好乱之徒则因企图通过埃托利亚的骚乱来搞浑局势的希望而动心。
ita pro se quisque revocari iubebant.
于是,每个人都各自要求将他召回。
§35.34.9his praeparatis Diocles cum omni equitatu — et erat tum praefectus equitum — specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.
这些准备就绪后,迪奥克莱斯率领全体骑兵――他当时是骑兵长官――以接回流亡的客友为借口出发,日夜兼程,走了极长的路程,当他距离城市六英里时,在黎明时分,他带着三个精选的骑兵队先行,命令其余的大批骑兵随后跟进。
§35.34.10postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium.
当他接近城门时,他命令所有人下马,松开队列,用缰绳牵着马走,极为符合行路人的样子,以便这看起来更像是长官的随从,而非一支卫队。
§35.34.11ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit.
在那里,一队骑兵被留在城门处,以免随后的骑兵被关在外面。 他拉着欧里洛科斯的手,穿过市中心和广场,在许多人迎上来祝贺之中,将他送回家中。
§35.34.12mox equitum plena urbs erat, et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi, qui principes adversae factionis interficerent.
不久,城里塞满了骑兵,各处要地被占领;接着,人们被派往各家各户,去杀死反对派的有力者。
ita Demetrias Aetolorum facta est.
就这样,德米特里阿斯落入了埃托利亚人之手。