§35.33.1multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium.
群众完全渴望革新事态并站在安条克一边,他们甚至认为根本不应该允许罗马人进入大会;主要是有力者中的年长者们凭其威信争得了一个结果,即使罗马人获得大会发言权。
§35.33.2hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est: §35.33.3aut enim moturum aliquid, aut omnis homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma.
雅典人带回这一决定后,昆克蒂乌斯认为自己必须亲自前往埃托利亚:因为他相信,要么他能产生某种影响,要么所有人都会见证,战争的罪责在于埃托利亚人,而罗马人将拿起正当且几乎是不可避免的武器。
§35.33.4postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium, §35.33.5de quibus ambigeretur, disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos,
到达那里后,昆克蒂乌斯在大会上,首先从埃托利亚人与罗马人最初建立同盟说起,并提及他们曾多少次违背条约的信义,接着简短地论述了那些有争议的城邦的权利:然而,如果他们认为自己有什么正当的主张,那么,无论他们是想辩论还是想向元老院请愿,派遣使节去罗马,难道不比让罗马人民在埃托利亚人充当剑斗士教练(煽动者)的情况下与安条克交战——这免不了会给全人类带来巨大动荡,给希腊带来毁灭——要好得多吗?
§35.33.6seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros, quam qui movissent.
而且,绝没有谁会比那些挑起战争的人更先感受到这场战争的灾难。
§35.33.7haec nequiquam velut vaticinatus Romanus.
这位罗马人仿佛预言般徒劳地说了这些。
Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt, §35.33.8ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos.
随后,托阿斯和同一派系的其他人在全场赞同下发表了讲话,并最终争得决定,甚至在没有推迟会议、且罗马人缺席的情况下,通过了一项决议,召集安条克来解放希腊,并在埃托利亚人与罗马人之间进行调停。
§35.33.9huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum: nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri aliud in praesentia, §35.33.10quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit; decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum:
在这项极其傲慢的决议之上,他们的普拉伊托(长官)达莫克里托斯又加上了属于他个人的侮辱:因为当昆克蒂乌斯向他索要该决议书本身时,他毫不敬畏这位伟人的威严,声称目前他必须先处理另一件更紧迫的事;并说,他不久后就会在意大利,在台伯河畔安营扎寨后,给出决议书和答复。
§35.33.11tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.
当时,如此巨大的狂妄抓住了埃托利亚民族,如此巨大的狂妄也抓住了他们的政务官们。