Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §35.32.1-35.32.14

埃托利亚大会与使节间的争辩

第 1261 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在欧里洛科斯逃亡后,安条克的使节梅尼普斯在埃托利亚大会上煽动对抗罗马,而雅典使节则警告要避免轻率的战争,并主张通过对话解决争端。

§35.32.1huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit.
紧随他(芝诺)这番演说之后的是群众的哀求;欧里洛科斯则穿过秘密通道离开大会前往城门,并从那里直接逃往埃托利亚。
§35.32.2iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum.
因为埃托利亚人已经开始,且一天比一天更加公开地暴露其叛变意图。 恰在此时,他们派往安条克那里的部落首领托阿斯碰巧从那里返回,并随身带来了国王的使节梅尼普斯。
§35.32.3qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestris navalisque copias commemorando: §35.32.4ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum §35.32.5advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset.
这些人在获得大会发言权之前,就通过宣扬陆海军的力量填满了所有人的耳朵:称大批步骑兵正在开来,大象已从印度征调而来,尤其是——他们相信群众的心最易为此动摇——有如此之多的黄金正被运来,以至于甚至可以收买罗马人自己。
apparebat, quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quae agerent, omnia legatis Romanis deferebantur;
这番话将在大会上激起怎样的波澜,显而易见;因为他们已经到来,以及他们所做的一切,全都被呈报给了罗马使节。
§35.32.6et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent.
尽管希望几乎已经断绝,但昆克蒂乌斯仍然认为,让一些同盟国的使节出席该大会并非无益,以便他们能向埃托利亚人提醒与罗马的同盟关系,并敢于针对国王的使节发表自由的言论。
§35.32.7Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis.
雅典人似乎最适合此项事务,这既是因为该城邦的尊严,也是因为他们与埃托利亚人古老的同盟。
ab iis Quinctius petit, ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent.
昆克蒂乌斯请求他们派遣使节前往全埃托利亚联席会议。
§35.32.8Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem.
托阿斯在大会上首先汇报了使团的工作。
Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: §35.32.9sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura.
在他之后被引入的梅尼普斯说,对于所有居住在希腊和亚洲的人来说,如果安条克能在菲利普的事务还完好无损时介入,本是最好的结果:因为那样的话,每个人本可以保有自己的财产,而一切也不会都落入罗马人的意旨和统治之下。
§35.32.10“nunc quoque” inquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem.
“即使是现在,”他说,“只要你们能坚定不移地把已经开始的计划坚持到底,在神明的帮助和作为盟友的埃托利亚人的支持下,安条克将能够把希腊那即便已经倾颓的局势恢复到昔日的尊严。
§35.32.11ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet. ”
而这种尊严正是建立在自由之上,自由凭自身的力量而立,不依附于他人的意志。
§35.32.12Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. §35.32.13Quincti admonuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse.
” 雅典人在国王的使团之后首先获得了发表其意愿的权力,他们避而不提关于国王的任何字眼,向埃托利亚人提醒了与罗马的同盟,以及提图斯· 昆克蒂乌斯对整个希腊的功绩:劝告他们不要因计划过于仓促而草率地颠覆它;那些狂热而大胆的计划初看令人欢喜,实行起来却很艰难,结果更是令人悲哀。
legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse; §35.32.14dum integra omnia essent, verbis potius de iis, quae ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.
罗马使节,其中包括提图斯·昆克蒂乌斯,离那里并不遥远;趁一切都还完好无损,他们应该用言语来争辩那些有争议的事,而不是武装亚洲和欧洲去进行一场毁灭性的战争。

词汇与语法注释

  1. 35.32.3qui — 关系代名词 `qui` 为复数,指代前文刚刚提到的 `Thoas`(托阿斯)与 `Menippus`(梅尼普斯)两人。这也与复数主动词 `impleverant` 相一致。
  2. 35.32.8integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum — 此句为对格不定式结构,作为非人称表达 `optimum fuisse` 的真正主语。`integris rebus Philippi` 为夺格绝对结构,表示过去的假设性情况:“在菲利普的局势还完好无损时”。
  3. 35.32.9sua quemque habiturum fuisse — 这表示间接引语中与过去事实相反的条件句的主句(归结句)。在直接引语中应为 `quisque sua habuisset`(“每个人本可以保有自己的财产”),在间接引语中则转变为主动未来分词加 `fuisse` 的形式(`habiturum fuisse`)。`quemque`(每个人)是该不定式的对格主语。
  4. 35.32.11ea autem in libertate posita est — 阴性单数指示代名词 `ea` 指代前句中出现的阴性名词 `dignitas`(尊严):“这种尊严建立在自由之上”。随后的关系代名词 `quae` 则以 `libertate`(自由)为先行词。
  5. 35.32.14disceptarent quam ... armarent — 这是由 §35.32.13 的动词 `admonuerunt`(提醒、劝告)所引导的间接命令(劝告)的未完成过去时虚拟式,省略了连词 `ut`。`disceptarent quam ... armarent` 表达了带有对比的劝告:“他们应当去争辩……而不是去武装……”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §35.32.1-35.32.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.32.1-35.32.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。