§35.30.1Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium, quae pro castris erat, §35.30.2emittit.
菲洛波义曼见那支急行军在狭窄且下坡的道路上匆忙行进,便将所有的骑兵和克里特辅助兵派往阵营前方的敌军哨所。
illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt; §35.30.3deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt.
敌军见敌人逼近而自己已被同伴抛弃,起初企图退回营地;随后,看到已列队整齐的阿哈伊亚全军正在逼近,因害怕与营地一同被俘,他们决定去追赶已经前行了相当一段距离的己方队伍。
§35.30.4extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt.
阿哈伊亚人的持圆盾兵立刻对营地发起冲锋并进行洗劫;其余的人继续前去追击敌人。
erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset; §35.30.5ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, §35.30.6maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
那段路途如此险恶,以至于即使在没有敌军威胁的平静状态下,行军队伍也难以通过;然而,当后卫部队爆发战斗,后方惊恐之人的恐怖叫喊声传到最前方的军旗处时,人人各自丢弃武器,逃入道路周围的森林之中,转瞬之间,道路便因散落的武器而受阻,特别是长枪,其中大多数倒下时横在路中间,宛如筑起的防线般阻碍了去路。
§35.30.7Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussis — utique enim equitibus haud facilem futuram fugam —, ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit.
菲洛波义曼命令辅助兵尽一切可能逼近并追击——因为对骑兵而言,逃跑绝非易事——,他自己则率领较重装的部队通过较宽敞的道路撤向欧罗塔斯河。
§35.30.8ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur.
他在那里于日落前安营扎寨,等待他留下追击敌人的轻装步兵。
qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet; §35.30.9ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat.
当他们在第一更天到来,报告称僭主已率少数人进入城市,其余不带武器的民众则散落游荡在整片森林中时,他便命令他们休整歇息;他自己则从其余的兵力中——这些人因为先期到达营地,在进食和适度休息后已恢复了体力——,立刻带领不带剑以外任何武器的精兵出击,将他们部署在通往法赖和通往巴诺斯塞内斯的两扇城门的道路上,他相信敌人败退时会退向那里。
§35.30.10nec eum opinio fefellit.
他的预料并未落空。
nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt; §35.30.11ubi ea sunt praetergressi, iam tutum rati in patentis vias descenderunt.
因为拉栖代梦人只要还有一丝光亮,就通过森林中偏僻的小径撤退;傍晚时分,一看见敌军营地里的灯火,他们便在灯火对面的隐秘小路上隐蔽起来;当越过这些地方后,他们以为已经安全,便走下了宽敞的大路。
ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.
在那里,他们被伏击的敌军四面拦截,大批人员被杀和被俘,以至于整支军队中几乎只有四分之一的人得以逃脱。
§35.30.12Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, §35.30.13quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.
菲洛波义曼将僭主围困在城内后,用接下来的近三十天时间蹂躏了拉科尼亚人的土地,在削弱并几乎摧毁了僭主的势力后返回家乡,阿哈伊亚人因其功绩之荣耀而将他与罗马统帅并列,并且,在涉及拉科尼亚战争的事情上,甚至认为他更胜一筹。